envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Istituzione della memoria liturgica di Santa Maria della Pace

Decreto con il quale il Prelato dell'Opus Dei stabilisce che nelle chiese e oratori della Prelatura si celebri la memoria liturgica di Santa Maria della Pace, titolo della Chiesa prelatizia, il giorno 24 gennaio.

Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO

Dei et Apostolicae Sedis gratia

Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Summus Pontifex Ioannes Paulus II, feliciter regnans, oratorium Sanctae Mariae de Pace apud sedem centralem Praelaturae, in cuius crypta venerandum corpus conditum est Fundatoris nostri desideratissimi, in ecclesiam praelatitiam erexit (cfr. Const. Ap. Ut sit, 28 nov. 1982, n. VII). Ad eius vero sollemnem dedicationem non ante procedendum esse censuimus, quam labores expleti essent ut, iuxta desiderium Servi Dei Iosephmariae Escrivá de Balaguer, sacellum Sanctissimi Sacramenti exstrueretur, nunc ad conclusionem perductum. Diem ergo 2 maii praesentis anni designavimus, ut praedictam dedicationem ad effectum deduceremus.

Congruit autem ut, in signum amoris erga Deiparam Virginem et pietatis filialis erga Conditorem nostrum, festum tituli ecclesiae praelatitiae omnibus in ecclesiis et oratoriis Praelaturae Nostrae recolatur. Praesenti ergo Decreto statuimus ut, iuxta normas liturgicas, festum Sanctae Mariae de Pace, gradu memoriae, die 24 ianuarii iisdem in locis celebretur. Si autem hic dies, quodam in territorio, perpetuo impediatur, proximiori diei libero assignetur.

Anniversarium vero dedicationis ecclesiae praelatitiae die 2 maii gradu sollemnitatis in eadem ecclesia, gradu vero festi commemorandum est in ceteris ecclesiis et oratoriis Operis Dei. Si vero occurrat dominica temporis Paschalis aliave de causa hoc festum impediri contingat, eius celebratio in priorem diem liberum post festum Sanctorum Apostolorum Philippi et Iacobi transferatur, quod pariter fiet in ipsa ecclesia praelatitia.

Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, d. 23 aprilis 1986.

ALVARUS DEL PORTILLO

PRAEL.

De mandato Rev.mi Praelati

JOSEPH L. GUTIERREZ

Curiae Praelatitiae Cancellarius

Romana, n. 2, Gennaio-Giugno 1986, p. 73-74.

Invia ad un amico