Congrezazione per l’Educazione Cattolica
Decreto di erezione della Facoltà di Comunicazione Sociale Istituzionale del Pontificio Ateneo della Santa Croce (26-II-1996)
DECRETUM
Inter præcipuos mundi hodierni aspectus adnumerandus est technicus progressus qui fraternum hominum colloquium variis modis fovet. Unus ex illis spectat ad communicationes sociales, quibus repente et efficaciter homo cum variis culturis cumque hominibus diversarum nationum communicare valet.
Neminem sane latet hoc modo notiones, mores atque eventus faciliter ab una ad alteram nationem vel ab una continenti ad alteram raptim evulgari.
Ecclesia, cuius est dialogum cum mundo promovere, hæc instrumenta pluris facit et eo, sua ex parte, adlaborare intendit ut eadem ad bonum commune efficaciter conferre valeant, præsertim quod attinet ad nonnullas quæstiones nostra ætate acrius agitatas. Iis insuper Ecclesia ad Evangelii nuntium omnibus hominibus diffundendum libenter utitur.
Hanc ob causam, Concilium Œcumenicum Vaticanum Secundum in Decreto de instrumentis communicationis socialis “Inter Mirifica” hortatum est “ut omnes quorum interest rectam de horum instrumentorum usu conscientiam sibi efforment” (N.5). “Inest in societate humana ius ad informationem de iis quæ hominibus, sive singulis, sive societate coniunctis, secundum uniuscuiusque condiciones, conveniant. Huius tamen rectum iuris exercitum expostulat ut, quoad suum obiectum communicatio sit semper vera atque, iustitia et caritate servatis, integra; præterea, quoad modum, sit honesta et conveniens, scilicet leges morales hominisque legitima iura et dignitatem, cum in nuntiis quæritandis tum in evulgandis, sancte servet; non omnis enim scientia prodest ‘caritas vero ædificat’ (1 Cor. 8,1)” (N.5).
Hoc spiritu animata Ecclesia efformare academica quoque via studet illos homines qui apti sint ad eius præsentiam per instrumenta communicationis socialis fovendam; immo ad eius missionis perceptionem recte communicandam.
In re tanti momenti vigilanti curas instans, Excellentissimus Pontificii Athenæi a Sancta Cruce Magnus Cancellarius Congregationem de Institutione Catholica adivit, exposcens ut Facultas Communicationis Socialis Institutionalis in eodem Athenæo erigeretur.
Hæc Congregatio quo efficacius instituantur qui sese ad hoc opus devoveant, re qualibet sub specie perpensa, collatis consiliis cum iis quorum interest, ratione habita litterarum eiusdem Magni Cancellarii die XXIX mensis Decembris a.D. MCMXCV datarum, petitionem sibi allatam libenter suscipiens, ad normam art. 61 Constitutionis Apostolicæ»Sapientia Christiana«
FACULTATEM COMMUNICATIONIS
SOCIALIS INSTITUTIONALIS
(anglice “Faculty of Institutional Social Communications”)
pro munere hoc Decreto in memorato Pontificio Athenæo a Sancta Cruce erigit erectamque declarat, potestate ipsi facta academicos Licentiæ et Doctoratus gradus in Communicatione Sociali Institutionali iis studentibus conferendi, qui præscriptum studiorum curriculum rite expleverint necnon pericula superaverint; servatis generalibus Atheneæi Statutis necnon peculiaribus eiusdem Facultatis Statutis ab hac eadem Congregatione approbatis; ceteris servatis de iure servandis; contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romæ, ex ædibus eiusdem Congregationis, die XXVI mensis Februarii, a.D. MCMXCVI.
PRÆFECTUS
Pius Card. Laghi
A SECRETIS
+ Iosephus Saraiva Martins
Romana, n. 22, Gennaio-Giugno 1996, p. 24-25.