envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Alcuni Decreti

Decreto di nomina del Vicario Regionale per il Portogallo.


Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicae Sedis gratia
Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Praesentibus his litteris te, Rev.dum D.um D.rem Antonium Barbosa, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum Regionalem pro Quasi-Regione Lusitaniae, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiae bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.
Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, die 8 octobris 1989.


ALVARUS DEL PORTILLO
PRAEL.

Cancellarius
J. L. Gutiérrez

Romana, Nº 9, Luglio-Dicembre 1989, pag. 234.