envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Alcuni Decreti

In data 24 febbraio 1989, il Prelato ha promulgato la Ratio institutionis sacerdotalis della Prelatura, approvata dalla Congregazione per i Seminari e gli Istituti di Studio il 14 febbraio. Riportiamo il relativo Decreto:


Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicae Sedis gratia
Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Sacerdotalem institutionem suorum in Opere Dei filiorum candidatorum ad Sacros Ordines —spiritualem scilicet, humanam, intellectualem et pastoralem— Conditor noster desideratissimus, Servus Dei Josephmaria Escrivá de Balaguer, maxima semper cura ac sollicitudine plenaque fidelitate erga Sanctae Ecclesiae normas, optata ac necessitates ordinavit atque ad effectum perduxit. Revera ipse prope mille presbyteros, cum ecclesiasticis tum profanis academicis disciplinis instructos respectivisque laureis ornatos, ad sacerdotium ubique terrarum in servitium Operis Dei fidelium omniumque animarum exercendum optime praeparavit.
Illius magnam a die XXVI m. iunii a.D. MCMLXXV gerentes hereditatem lucidumque aemulantes exemplum, gravem formationis sacerdotalis in Opere Dei laborem omni qua potuimus diligentia ac fidelitate prosecuti sumus. Peculiari vero gaudio Nobis fuit desiderium explere a Conditore nostro iam dudum multoties expressum atque exsecutioni praedispositum, videlicet ut praeter Operis Dei fideles Numerarios etiam ipsius fideles Aggregati, eadem quidem qua illi praeparati cura, ad Sacros Ordines promoverentur: quorum primi profecto ad presbyteratum accesserunt a.D. MCMLXXXII.
Ut autem totius nostrae efformationis sacerdotalis ordinatio opportune accommodaretur novae condicioni iuridicae Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei a Summo Pontifice Ioanne Paulo II Const. Ap. Ut sit diei XXVIII m. novembris a.D. MCMLXXXII erectae, libenter obsequentes invitationi Congregationis pro Institutione Catholica, appositae consultorum expertorum commissioni parandam mandavimus accommodam Rationem Institutionis Sacerdotalis Praelaturae, respondentem normis Ecclesiae tum generalibus tum particularibus necnon recipientem eximios abundantesque formationis sacerdotalis nostrae fructus tot annorum labore et usu probatos.
Nunc vero grato animo Rationem Institutionis Sacerdotalis Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei, approbatam ad sexennium a Congregatione pro Institutione Catholica Decreto diei XIV m. februarii a.D. MCMLXXXIX (Prot. N. 418/83) ad normam Can. 242 § 1, decernimus esse validam plenosque suos effectus sortiri a die XXV iunii a.D. MCMLXXXIX, et quidem ad sex annos. Simul iubemus, ut ipsa Ratio Institutionis Sacerdotalis, una cum Decreto approbationis Congregationis pro Institutione Catholica et hoc Decreto promulgationis apud aedes Collegii Romani Sanctae Crucis typis edita mittatur ad Praelaturae Operis Dei Reverendissimos Vicarios Regionales atque Rectores Seminariorum utque ab omnibus quorum interest cognoscatur atque accurate observetur. Item disponimus, ut per supradictam periodum sex annorum omnes colligantur experientiae quae utiles videantur ad eandem Rationem Institutionis Sacerdotalis ulterius perficiendam, quo efficacius semper in tuto collocetur solida nostra sacerdotalis formatio accommodeturque ad necessitates Ecclesiae atque peculiares condiciones spirituales et pastorales Praelaturae.
Totam Praelaturae presbyterorum institutionem filiali cum fiducia commendamus providenti et toties comprobatae curae Beatissimae Virginis Mariae, Matris Summi et Aeterni Sacerdotis atque omnium Ecclesiae sacerdotum.
Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, die XXIV m. februarii a.D. MCMLXXXIX.


ALVARUS DEL PORTILLO
PRAEL.

Joseph L. Gutiérrez
Curiae Praelatitiae Cancellarius

* * * * *

In data 24 febbraio 1989, il Prelato ha promulgato anche la Ratio institutionis della Prelatura della Santa Croce e Opus Dei. Riportiamo il relativo Decreto:

Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicae Sedis gratia
Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Cum Operis Dei ratio institutionis sacerdotalis nonnullis sub aspectibus novae condicioni iuridicae Praelaturae nuper erectae esset accommodanda, opportunum censuimus ut simul sub eodemque respectu dispositiones reviderentur quas, circa Operis Dei fidelium formationem, Conditor noster et Pater desideratissimus sapienter statutas reliquerat quasque Nos, post sanctum eius ad Deum transitum, pro rerum necessitate compleveramus, ita ut in generalem Praelaturae Nostrae rationem institutionis recolligerentur.
Quod ut efficeremus, eo ducti sumus consilio ut, quae hactenus viguerunt tamque opimos fructus ediderunt, sarta tectaque manerent: fidelitas enim erga spiritum et doctrinam a Deo per Conditorem nostrum nobis traditam una est via qua formationem undequaque completam impertire ac recipere poterimus, et sic adimplebimus ad quem vocati sumus apostolicum finem.
Hac ergo mente, munus commisimus peritorum coetui ut praedictas dispositiones recognosceret pararetque supradicti documenti schema. Quem textum ab iisdem propositum attente examinavimus atque praestituto fini aptum invenimus. Ideo ita elaboratam Rationem Institutionis Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei hoc Decreto ad sexennium promulgamus, simul statuentes ut ipsa a die XXVI mensis iunii praesentis anni, qua nempe die, in gaudio simul ac animi maerore, XIV anniversarium commemorabimus ex quo Deus suum fidelem ac bonum Servum Iosephmariam Escrivá de Balaguer, Conditorem nostrum dilectissimum, ad Se vocavit, vigere incipiat et a cunctis quorum interest accurate servetur.
Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, die XXIV m. februarii a. D. MCMLXXXIX.


ALVARUS DEL PORTILLO
PRAEL.

Joseph L. Gutiérrez
Curiae Praelatitiae Cancellarius

* * * * *

Decreto di nomina del Vicario Regionale per l'Austria:

Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicae Sedis gratia
Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Praesentibus his litteris te, Rev.dum D.um D.rem Ernestum Burkhart, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum Regionalem pro Quasi-Regione Austriae, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiae bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.
Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, die 13 Maii 1989.


ALVARUS DEL PORTILLO
PRAEL.

J. L. Gutiérrez
Cancellarius

Romana, Nº 8, Gennaio-Giugno 1989, pag. 98-101.