envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto con il quale la Congregazione per il Clero risponde alle ripetute sollecitazioni e alle attese di molti Pastori che si sono rivolti alla Santa Sede per avere chiarimenti e direttive in merito alla celebrazione di Sante Messe che vengono


SACRA CONGREGATIO
PRO CLERICIS

DECRETUM

Mos iugiter obtinuit in Ecclesia —quemadmodum affirmavit piae
recordationis Paulus Papa VI in Motu Proprio FIRMA IN TRADITIONE—
«ut fideles, religioso et ecclesiali sensu ducti, Sacrificio Eucharistico quo actuosius participent, quoddam quasi sacrificium sui ipsorum adiungant, hoc modo consulentes pro sua parte necessitatibus Ecclesiae, maxime vero eiusdem ministrorum sustentationi» (AAS, vol. LXVI [1974], pag. 308).
Antiquitus sane collatum hoc tributum praesertim ex naturae fructibus constitit; nostris vero diebus ex sola fere consistit pecunia. Causae autem eaedem et intenti huiusmodi fidelium oblationum fines iidem perstant, quibus novus etiam Juris Canonici Codex fert suffragium (cfr. cann. 945, § 1; 946).
Augustissimum porro Sacramentum cum haec proxime tangat materia, inde vel minima lucri species est removenda, magisque simoniae, quae si admitteretur scandalum gigneret. Apostolica igitur Sedes piae huic traditioni, temporum vicibus obnoxiae, semper intra honestos terminos custodiendae invigilavit, opportune curans ut, pro societatis et civilis cultus mutatis adiunctis, apta ratione ordinaretur, ita quidem ut vitarentur vel, si irrepsissent, tollerentur abusus (cfr. cann. 947 et 1385).
Nuper vero, plures Episcopi Sanctam Sedem consuluerunt de iudicio ferendo circa agendi rationem, haud ita pridem inductam, qua Sanctae Missae celebrantur ad satisfaciendum intentionibus, quas «collectivas» appellant.
Utique non est ambigendum iam ab antiquo solitos esse fideles, iis praesertim in regionibus ubi secundae non sunt fortunae, modica sacerdoti ferre donaria, non exinde expresse postulantes ut pro sua particulari intentione particularis Missa applicetur. His in casibus licet unire plures oblationes pro celebrandis totidem Missis quot correspondeant stipi dioecesanae.
Planum est fideles libere semper conferre posse in unum intentiones et oblationes, unam tantum requirentes Missam pro suis nempe intentionibus celebrandam.
Longe alia est rerum conditio apud eos sacerdotes qui stipendia pro celebrandis distinctis Missis iuxta distinctas intentiones oblata promiscue colligunt et in unum conflant, sese susceptis obligationibus satisfacere autumantes unica Missae celebratione iuxta intentionem quam ecce «collectivam» nuncupant.
Quae tamen ad hanc defendendam agendi rationem adducuntur argumenta speciosa sunt, immo et praetexta, quin etiam falsam redolent ecclesiologiam.
Gliscens hic mos grave periculum facit utcumque, ne debitum solvatur ex iustitia erga stipes offerentes ac, labente tempore, ne extenuentur, immo et evanescant in popolo christiano pius ille sensus et ille conscientiae impulsus, quibus rationes et proposita intelleguntur et suscipiuntur, ob quae ad celebrandas Missas pro particularibus intentionibus propriae offeruntur stipes; quo cum malo hoc inconveniens coniungetur quod illi sacrorum ministri, quibus in praesenti necessaria ad vitae sustentationem inde proveniunt, his oblationibus destituentur, et pluribus particularibus Ecclesiis adiumenta deficient quibus indigent ad apostolicam navitatem explicandam.
Quapropter, officio sibi a Summo Pontifice commisso fungens, Congregatio pro Clericis, cui competit hac in non levi materia canonicam statuere et tueri disciplinam, late diligenterque inquisivit, sententiamque rogavit Conferentiarum Episcopalium.
Acceptis vero perpensis responsionibus, implexae quaestionis variis consideratis aspectibus, collatis demum consiliis cum aliis Romanae Curiae Dicasteriis, quorum interest, eadem Congregatio haec, quae sequuntur, decrevit:

Art. 1

§ 1 Ad tenorem can. 948: «Distinctae applicandae sunt Missae ad eorum intentiones pro quibus singulis stips, licet exigua, oblata et acceptata est». Itaque sacerdos, qui stipem accipit pro celebranda iuxta particularem intentionem Missa, ex iustitia obligatione tenetur vel ut ipse per se suscepto oneri satisfaciat (cfr. can. 949), vel ut onus alteri sacerdoti adimplendum committat, servatis condicionibus iure determinatis (cfr. cann. 954-955).
§ 2 Hanc violant normam, ac pro tanto in conscientia respondendi officio gravantur, sacerdotes illi qui promiscue stipes colligunt pro celebrandis Missis iuxta peculiares intentiones, et illas insciis oblatoribus in unum conflantes, unam tantum Missam celebrant iuxta intentionem quam «collectivam» nuncupant, sese hoc modo susceptis oneribus satisfacere arbitrantes.

Art. 2

§ 1 Quo casu oblatores, praevia et explicita ratione praemoniti, libere consentiant ut ab ipsis traditae stipes cum aliis in unum conflentur ad unicam Missam celebrandam, licebit unica Missa, iuxta «collectivam» intentionem applicata, susceptis oneribus satisfacere.
§ 2 At vero officium tunc ex hac lege incumbet publice nuntiandi diem, locum et horam celebrandae istius Missae, ad summum bis in hebdomada.
§ 3 Id autem secum diligenter reputent Pastores illarum Dioecesium, in quibus huiusmodi casus eveniunt, recensitum morem, quippe qui exceptio relate ad normam iuris, si nimis extenderetur —ex erratis etiam opinionibus de significatione oblationum pro Missis celebrandis— habendum esse abusum, qui magis in dies natus est inducere in fideles desuetudinem offerendi oblationes pro celebrandis distinctis Missis iuxta distinctas singulares intentiones, et ita extinguere venerandam consuetudinem singulis animabus et toti Ecclesiae salutarem.

Art. 3

§ 1 In casu considerato sub § 1 art. 2, celebranti licebit retinere solam stipem in Dioecesi statutam (cfr. can. 950).
§ 2 Pecuniae summa hanc dioecesanam stipem excedens, remittenda erit Ordinario, de quo in can. 951 § 1, qui illam impendet in fines iure determinatos (cfr. can. 946).

Art. 4

Praesertim in Sanctuariis aliisque piis locis, quo frequentes peregrinantur fideles, et solent affluere oblationes pro celebrandis Missis, Rectores, onerata conscientia, officio tenentur invigilandi, ut ad amussim observentur normae universali lege statutae in hac materia (cfr. praesertim cann. 954-956) et ea quae praesenti Decreto iubentur.

Art. 5

§ 1 Sacerdotes, qui copiosas recipiunt oblationes pro celebrandis Missis iuxta particulares intentiones, exempli gratia in Commemoratione omnium fidelium defunctorum, vel in aliis specialibus adiunctis, quique intra annum ipsis susceptis oneribus satisfacere non possunt, ne illas recipere abnuant, quod piam offerentium voluntatem frustraret et illos amoveret a laudando proposito, sed acceptas aliis sacerdotibus remittant (cfr. can. 955) vel proprio Ordinario (cfr. can. 956).
§ 2 Quod si in his et similibus adiunctis casus detur consideratus in art. 2 § 1 huius Decreti, sacerdotes stare debent praescriptionibus in articulo 3 determinatis.

Art. 6

Praesertim Episcopis dioecesanis officium incumbit harum normarum quam primum et quam clarissime perferendarum in notitiam sacerdotum sive saecularium sive religiosorum, pro quibus pariter ipsae vim obligandi habent, et super earum observantiam invigilandi.

Art. 7

Laici fideles quoque apte edocendi sunt de hac disciplina ope peculiaris catecheseos, quae prae primis complecti debet:
a) eximiam significationem theologicam oblationis sacerdoti datae ut Eucharisticum celebretur Sacrificium, ne scilicet scandalum oriatur ex specie mercimonii rerum sacrarum;
b) asceticum momentum quod in vita christiana competit eleemosynae, quam Ipse Dominus Jesus docuit faciendam: nam oblatae stipes pro Missarum celebratione excellentissimum sunt eleemosynae exemplum;
c) bonorum participatio qua scilicet fideles, oblatis pro Missarum celebratione, alendis sacrorum ministris et fovendae apostolicae navitati Ecclesiae cooperantur.
Summus Pontifex, relati Decreti normas in forma specifica die 22 ianuarii 1991 approbavit, easque promulgare et vigere iussit.

Datum Romae, ex aedibus Congregationis pro Clericis die 22 februarii 1991.

ANTONIUS CARD. INNOCENTI
Praefectus

+ GILBERTUS AGUSTONI
Archiep.us tit. Caprulanus
Secretarius

Romana, Nº 12, Gennaio-Giugno 1991, p. 118-121.