envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decree of the Apostolic Penitentiary granting a plenary indulgence on the occasion of the Seventh World Meeting of Families (May 27, 2012)

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

DECRETUM

quo conceditur donum Indulgentiarum christifidelibus occasione VII Mudialis Familiarum Congressus, a die XXX vertentis mensis Maii usque ad diem III Iunii Mediolani celebrandi.

FAMILIARE CONSORTIUM, occasione adstantis VII Mundialis Congressus Familiarum Mediolani, celebrabitur sub proposito “Familia, labor et dies festus”, eo intento fine ut apta significentur media, quibus inter se componantur necessitates familiae, laboris ac dierum festorum, in primis diei dominicae, hebdomadalis Paschae, quae quidem est dies Domini et hominis, dies familiae et totius communitatis.

Quo autem christifideles animo ad illum eventum melius disponantur, Sanctissimus in Christo Pater, Benedictus Divina Providentia Papa XVI libenter concedit Indulgentiarum donum, iuxta sequentem indicem, si, vere paenitentes et caritate compulsi, in familiam sanctificandam incumbunt, ad exemplum Sanctae Familiae Iesu, Mariae, Ioseph.

Plenaria conceditur christifidelibus Indulgentia, lucranda sub sunti condicionibus (sacramentali confessione, eucharistica communione et oratione ad mentem Summi Pontificis), animo quidem elongato a quocumque peccato, si cui ex sacris functionibus decursu dicti VII Mundialis Familiarum Congressus, necnon sollemni eiusdem conclusioni, devote interfuerint.

Christifideles, qui illi eventui interesse nequeunt, plenariam consequi valebuntIndulgentiam, eisdem sub condicionibus, si, spiritu coniuncti cum fidelibus Mediolani praesentibus, Orationem Dominicam, Symbolum Fidei et alias preces, ad fines supra indicatos a Divina Misericordia implorandos, in familia pie recitaverint, praesertim dum Sanctissimi Verba instrumentis televisificis et radiophonicis propagabuntur.

Partialis denique conceditur Indulgentia christifidelibus, corde saltem contrito assequenda, quoties tempore supra indicato pro familiarum bono preces fuderint.

Praesenti pro hac vice valituro. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XVII mensis Maii, anno Dominicae Incarnationis MMXII, in Ascensione Domini.

Emmanuel S.R.E. Card. Monteiro de Castro

Paenitentiarius Maior

+ Ioannes Franciscus Girotti, O.F.M. Conv.

Ep. Tit. Metensis, Regens

Romana, n. 54, January-June 2012, p. 51.

Send to friend