envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Testi della Messa in onore di San Josemaría Escrivá

La Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti, con le facoltà attribuite dal Sommo Pontefice Giovanni Paolo II, ha approvato i testi della Messa in onore di San Josemaría Escrivá con un decreto in data 2 dicembre 2003. I testi sono i seguenti:

Sancti Iosephmariae Escrivá de Balaguer, presbyteri

ANT. AD INTROITUM (Ier 3, 15)

Dabo vobis pastores iuxta cor meum,
et pascent vos scientia et doctrina.

COLLECTA

Deus, qui sanctum Iosephmariam, presbyterum,
universalis vocationis ad sanctitatem et ad apostolatum
in Ecclesia praeconem effecisti,
eius intercessione et exemplo concede, ut,
per cotidianum laborem Iesu Filio tuo configuremur
et redemptionis operi ardenti amore serviamus.
Per Dominum.

SUPER OBLATA

Suscipe, Sancte Pater, haec munera,
quae tibi in commemoratione sancti Iosephmariae offerimus,
ut, per sacrificium a Christo in ara crucis oblatum,
quod in sacramento repraesentatur,
cuncta quae agimus sanctificare digneris.
Per Christum.

ANT. AD COMMUNIONEM (Mt 20, 28)

Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare,
et dare animam suam redemptionem pro multis.

POST COMMUNIONEM

Sacramenta, quae sumpsimus, Domine Deus noster,
in celebratione sancti Iosephmariae,
spiritum adoptionis filiorum in nobis corroborent,
ut, voluntati tuae fideliter inhaerentes,
in sanctitatis via laeti ambulemus.
Per Christum.

Romana, Nº 37, Luglio-Dicembre 2003, p. 252.