envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto di approvazione della traduzione in ebraico e in arabo della Messa di san Josemaría, Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti.

Prot. N. 28/15

SANCTAE CRUCIS
ET OPERIS DEI

Instante Excellentissimo ac Reverendissimo Domino Xaverio Echevarria Rodríguez, Episcopo titulari Cilibiensi ac Prelato Sanctae Crucis et Operis Dei, litteris die 31 mensis decembris 2014 datis, vigore facultatum huic Congregatione a Summo POntifice FRANCISCO tributarum, textum arabicum et hebraicum Missae in honorem sancti Iosephmariae Escrivá de Balaguer, presbyteri, prout in adiecto exstat exemplari,perlibenter confirmamus.

In texto imprimendo mentio fiat de confirmatione ab Apostolica Sede concessa.

Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 16 mensis maii 2015.

Robert Card. Sarah
Praefectus

+Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis

Romana, Nº 60, Gennaio-Giugno 2015, pag. 39.