envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Erezione dell’Istituto Storico Josemaría Escrivá:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus
Sanctæ Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Centesimo feliciter appropinquante anniversario die, ex quo ortus est Beatus Iosephmaria Escrivá de Balaguer, Operis Dei Conditor, grato ac filiali animo respicientes eius heroicum responsum divinæ voluntati atque vitam, quam impendit totam in Ecclesiæ Sanctæ, suorum filiorum filiarumque et animarum omnium servitium, opportunum nobis visum est altioris inquisitionis Centrum constituere quo historicæ de Beato Iosephmaria pervestigationes promoveantur necnon, iuxta viam et rationem scientiarum (nempe sacræ theologiæ, iuris canonici, pædagogicæ artis aliarumque id genus), studia quoque peragantur de eius spiritu, de iis quæ docuit deque apostolatus operibus quæ, velut mare sine oris, suo ipsius impulsu, cum directo tum indirecto, per orbem universum incepta sunt.

Quapropter, postquam auxilium invocavimus Beatissimæ Virginis Mariæ, Sedis Sapientiæ ac Reginæ Operis Dei, necnon Sanctorum Prælaturæ Operis Dei Patronorum ipsiusque Beati Iosephmariæ, hoc Decreto erigimus atque erectum declaramus

INSTITUTUM HISTORICUM IOSEPHMARIA ESCRIVÁ,

cuius ambitus erit internationalis, eius sedes Romæ consistet, directe pendet a Prelato Operis Dei et aliis in civitatibus Sectiones habere poterit.

Datum Romæ, ex ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 9 ianuarii anni 2001.

+ Xaverius Echevarría

Thomas G. Bohlin
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. VI pag. 2

Romana, Nº 32, Gennaio-Giugno 2001, pag. 47-48.