envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Testo del decreto della Congregazione dei Seminari e degli Istituti di Studi, con il quale è stata approvata la Ratio institutionis sacerdotalis della Prelatura della Santa Croce e Opus Dei.

N. 418/83


SACRA CONGREGATIO

PRO INSTITUTIONE CATHOLICA

CONGREGATIO PRO INSTITUTIONE CATHOLICA DECRETUM

Postquam Praelatura personalis Sanctae Crucis et Operis Dei, per Constitutionem Apostolicam "Ut sit validum" d. XXVIII m. novembris a. D. MCMLXXXII erecta est, cum Congregatione pro Institutione Catholica opportuna consilia inivit, ut suorum futurorum sacerdotum efformationem novae suae condicioni iuridicae accomodaret. Sicuti enim in Declaratione "Praelaturae Personales", a Congregatione pro Episcopis d. XXIII m. augusti a. D. MCMLXXXII emanata (cf. A.A.S. 75 [1983], 466) statuitur, ad potiora novae Praelaturae officia et iura pertinet "simul cum iure incardinandi proprios candidatos ad sacerdotium... curandi peculiarem eorum institutionem in centris Praelaturae, iuxta normas a competenti Sacra Congregatione latas".

Ad quem assequendum finem, Rev.mus D. Praelatus Alvarus del Portillo invitatus est, ut accomodam "Rationem institutionis sacerdotalis" praepararet, solis ad sacerdotium candidatis destinatam, qua de genuina eorum spirituali, disciplinari-humana, intellectuali et pastorali praeparatione provideretur, decreti "Optatam totius" et Codicis Iuris Canonici praescriptionibus conformi ac proprio Praelaturae charismati simul respondenti.

Huiusmodi desideriis Praelatura Sanctae Crucis et Operis Dei libenter obsecundans, adumbratum praefati documenti textum redigendum curavit atque Congregationi pro Institutione Catholica exhibuit ad congruam approbationem obtinendam. Qui ab eodem Dicasterio diligenter examinatus atque in quibusdam punctibus convenienter emendatus, idoneus repertus est ad paedagogicos fines sibi proprios implendos, prout in officialibus Ecclesiae generalibus ac particularibus normis definiuntur.

Quapropter, eadem Congregatio hanc "Rationem institutionis sacerdotalis Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei", a Rev.mo D. Alvaro del Portillo sibi propositam, ad normam Can. 242, §1 C.I.C. approbat et quidem ad sexennium, simulque iubens ut ab iis ad quos pertinet accurate observetur; servatis ceteris de iure servandis; contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Romae, ex aedibus Congregationum, d.d. XIV m. februarii a. D. MCMLXXXIX


A SECRETIS
Josephus Ludovicus Martins

SUBSECRETARIUS
Ivan Peri

Romana, Nº 8, Gennaio-Giugno 1989, pag. 92-93.