envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

In data 14 luglio 1988, la Congregazione per l'Educazione Cattolica ha eretto il Collegio Ecclesiastico Internazionale Bidasoa, di Pamplona. Riportiamo il relativo decreto.

N. 1111/87


SACRA CONGREGATIO POR INSTITUTIONE CATHOLICA
CONGREGATIO DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS

DECRETUM

Facultas theologiae Universitatis Navarrensis in civitate Pampilonensi, sacris studiis florens, per multos iam annos intellectualem formationem suppeditare pergit alumnis primi cicli non solum a Praelatura Sanctae Crucis et Operis Dei provenientibus, sed etiam candidatis e variis dioecesibus ab Episcopis missis ad suam sacerdotalem praeparationem ibi explendam. Cum autem hisce postremis annis dioecesani alumni, hispani ac externi, notabili numero augeri coepissent, urgens necessitas illuxit peculiaris Collegii ecclesiastici internationalis, notioni Seminarii in omnibus respondentis, in quo, presbyteris Operis Dei moderantibus, accuratam dioecesani cleri percipere possent formationem humanam spiritualem ac pastoralem iuxta Ecclesiae normas.

Qua ecclesiali necessitudine probe perspecta, Exc.mus Dominus Alvarus del Portillo, Operis Dei Praelatus, opportuna negotia iniit ad huiusmodi Institutum condendum, varios istius incepti iuridicos aspectus primum pertractans cum Congregatione de Seminariis atque Studiorum Institutis necnon cum Exc.mo Archiepiscopo Pampilonensi, ac postea, adumbratum Statutorum ac Regularum specimen proponens ut de erigendi Collegii natura et finibus clarius constaret. Itaque, re ab omnibus competentibus Auctoritatibus ecclesiasticis bene perpensa atque audita in fine ipsa Conferentia Episcopali Hispana, praefatorum documentorum definitivus textus Sanctae Sedi exhibitus est simul cum precibus, ut ad canonicam dicti Collegii erectionem procederetur.
Quapropter haec Congregatio de Seminariis atque Studiorum Institutis, cum omnes requisitas condiciones ad erectionem exploraverit easque rite adimpletas repererit,


COLLEGIUM ECCLESIASTICUM INTERNATIONALE "BIDASOA"

Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei Pampeloni ad normam Can. 237, §2 erigit erectumque declarat, atque decernit ut regatur Statutis et Regulis pariter ad normam eiusdem Canonis approbatis. Commendatur insuper, ut si quid in posterum in dictis Statutis et Regulis mutandum vel emendandum visum fuerit, communi consilio cum Sancta Sede procedatur; servatis ceteris de iure servandis, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Congregationum, die XIV m. iulii a. D. MCMLXXXVIII


PRAEFECTUS
Villelmus Card. Baum

SUBSECRETARIUS
F. Marchisano

Romana, Nº 7, Luglio-Dicembre 1988, pag. 244-245.