envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Alcuni Decreti


Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicae Sedis gratia
Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Praesentibus his litteris te, Rev.dum D.um D.rem Ioseph L. López-Jurado, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum Regionalem pro Regione Peruviae, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiae bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.
Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, die 14 Octobris 1988.


ALVARUS DEL PORTILLO
PRAEL.

J. L. Gutiérrez
Cancellarius

* * * * *


Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicae Sedis gratia
Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Praesentibus his litteris te, Rev.dum D.um D.rem Alexandrum González, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum Regionalem pro Quasi-Regione Chiliae, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiae bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.
Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, die 20 Octobris 1988.


ALVARUS DEL PORTILLO
PRAEL.

J. L. Gutiérrez
Cancellarius

Romana, Nº 7, Luglio-Dicembre 1988, pag. 250-251.