envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Erezione di circoscrizioni

In data 6 giugno 2009 il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. mons. Javier Echevarría, ha stabilito che Minas Gerais dipenda dalla Delegazione di Río de Janeiro (Brasile), mediante il seguente decreto:


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Quo aptius provideatur curæ laboris apostolici Prælaturæ in territorio Fodinarum Generalium (Minas Gerais) in Regione Brasiliæ, perspecto n. 153 Codicis iuris particularis Operis Dei, auditis Consilio Generali atque Assessoratu Centrali necnon Vicario Regionali Brasiliæ et Vicario Delegationis cuius interest, hoc præsenti decreto


STATUIMUS

ut territorium Fodinarum Generalium pertineat posthac ad circumscriptionem Delegationis sedem habentis Flumine Ianuario.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 6, mensis iunii, anno 2009.


+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. VI pag. 34

In data 27 giugno 2009 il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. mons. Javier Echevarría, ha e-steso il territorio della Delegazione dell’Asia Meridionale Orientale, dipendente dal Prelato, a motivo dell’inizio del lavoro stabile in Corea, mediante il seguente decreto:


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Perspecto n. 152, §2 Codicis iuris particularis Operis Dei.
Ut provideatur curæ laboris apostolici Prælaturæ in Corea, auditis Consilio Generali et Assessoratu Centrali, decreto hoc nostro statuimus ut extendatur territorium Delegationis Asiæ Meridionalis Orientalis, a nobis dependentis, quæ posthac complectetur territoria Sciiamchiameni (Hong Kong), Macai, Coamceuvæ (Canton), Singaporis, Taivaniæ, Malesiæ et Coreæ.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 27, mense iunio, anno 2009.


+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. VI pag. 35

In data 27 giugno 2009 il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. mons. Javier Echevarría, ha esteso il territorio della Quasi-Regione dell’Austria a motivo dell’inizio del lavoro stabile in Romania, mediante il seguente decreto:


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Perspecto n. 150 Codicis iuris particularis Operis Dei.
Ut provideatur curæ laboris apostolici Prælaturæ in Romania, de Consilii Generalis atque Assessoratus Centralis consensu, decreto hoc nostro statuimus ut extendatur territorium Quasi-Regionis Austriæ, quæ posthac territoria Austriæ, Hungariæ et Romaniæ complectetur.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 27, mense iunio, anno 2009.


+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. VI pag. 35

In data 27 giugno 2009 il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. mons. Javier Echevarría, ha esteso il territorio della Regione delle Filippine a motivo dell’inizio del lavoro stabile in Indonesia, mediante il seguente decreto:


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Perspecto n. 150 Codicis iuris particularis Operis Dei.
Ut provideatur curæ laboris apostolici Prælaturæ in Indonesia, de Consilii Generalis atque Assessoratus Centralis consensu, decreto hoc nostro statuimus ut extendatur territorium Regionis Philippinarum, quæ posthac territoria Philippinarum et Indonesiæ complectetur.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 27, mense iunio, anno 2009.


+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. VI pag. 35

Romana, Nº 48, Gennaio-Giugno 2009, pag. 56-59.