envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto della Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti per la celebrazione di San Josemaría Escrivá de Balaguer il giorno 26 giugno come memoriae ad libitum nella Diocesi d’Austria (9-I-2009).


CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. N. 772/08/L

AUSTRIAE

Instante Eminentissimo ac Reverendissimo Domino Christophoro Card. Schönborn, Archiepiscopo et Preside Conferentiae Episcoporum Austriae, litteris die 8 mensis decembris anno 2008 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice BENEDICTO XVI tributarum, perlibenter concedimus ut celebratio Sancti Iosephmariae Escrivá de Balaguer, presbyteri, in Calendarium proprium eiusdem nationis inseri valeat, die 26 iunii gradu memoriae ad libitum quotannis peragenda.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 9 mensis ianuarii anno 2009.


+Antonius Card. Cañizares Llovera
Praefectus

+Albertus Malcolmus Ranjith
Archiepiscopus a Secretis

Romana, Nº 48, Gennaio-Giugno 2009, p. 50.

Invia ad un amicoInvia ad un amico