envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Alcuni decreti

Decreto con cui si nomina il Rev. José Andrés Carvajal Prieto, Vicario Giudiziale della Prelatura



Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Perpensis canonibus 391 § 2, 1420 et 1422 Codicis Iuris Canonici atque Decreto diei 24 ianuarii 1996, quo Prælaturæ Tribunal constituimus;
Cum statuerim ut Rev.mus D.nus Ignatius Celaya Urrutia, hactenus Vicarius Iudicialis, Iudex nominetur prædicti Tribunalis;
Præsenti Decreto Rev.dum D.num Ioseph Andream Carvajal Prieto Vicarium Iudicialem Tribunalis Prælaturæ Operis Dei usque ad proximum Congressum Generalem Prælaturæ nominamus.
In perfungendo hoc munere idem Vicarius Iudicialis vigentes normas servabit iuris tum universalis tum particularis.
Ipse præterea, ante officii assumptionem, fidei professionem et iusiurandum fidelitatis emittet coram me vel coram meo delegato (cfr. CIC, can. 833, n. 5 et 1454).

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 24 mense iunio anno 2008.


+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. VI pag. 31

Decreto con cui si nomina il Rev. Carlos María González Saracho, Vicario della Delegazione dell’Uruguay



Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Carolum Mariam González Saracho, nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Delegatione Uruguaiæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 29 mense ianuario anno 2008.


+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. VI pag. 28

Romana, Nº 46, Gennaio-Giugno 2008, pag. 56-57.