envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Erezione di circoscrizioni

In data 25 settembre 2007, il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. Mons. Javier Echevarría, ha stabilito che la Quasi-Regione dell’Austria passi a comprendere l’Austria e l’Ungheria e ha eretto la Repubblica Ceca e la Slovacchia come Delegazione dipendente dal Prelato, con il seguente decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Perspectis nn. 150 et 152, §2 Codicis iuris particularis Operis Dei.

De Consilii Generalis atque Assessoratus Centralis consensu, detracta parte territorii quæ ad interim ad Quasi-Regionem Austriæ pertinebat, decreto hoc nostro:

Statuimus ut Quasi-Regio Austriæ ad fines Austriæ et Hungariæ contrahatur.

Pariter, auditis Consilio Generali et Assesoratu Centrali:

Novam erigimus Prælaturæ circumscriptionem, nempe Delegationem Cechiæ et Slovachiæ a Nobis dependentem, quæ harum Rerum Publicarum territoria complectatur.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 25 mense septembri anno 2007.

+ XAVERIUS ECHEVARRÍA

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. VI pag. 27

In data 18 dicembre 2007, il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. Mons. Javier Echevarría ha eretto la Quasi-Regione della Costa d’Avorio, in precedenza Delegazione dipendente dal Prelato, con il seguente decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Cum Delegatio Litoris Eburnei, a Prælato dependens, eum progressionis gradum attigerit, qui requiritur ut in Quasi-Regionem erigatur.

Perspectis nn. 150 et 152, §1 Codicis iuris particularis Operis Dei.

De Consilii Generalis atque Assessoratus Centralis consensu, Praelaturæ Quasi-Regionem Litoris Eburnei erigo atque erectam declaro.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Praelatitiæ, die 18 mense decembri, anno 2007.

+ XAVERIUS ECHEVARRÍA

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. VI pag. 28

In data 24 dicembre 2007, il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. Mons. Javier Echevarría, ha eretto la Delegazione di El Bajío - con sede ad Aguascalientes - come dipendente dalla Commissione Regionale del Messico, con il seguente decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Perspecto n. 153 Codicis iuris particularis Operis Dei. Ad meliorem curam exercendam laboris apostolici in Regione Mexici, auditis Consilio Generali atque Assessoratu Centrali necnon Vicario Regionali Mexici iisque quorum interest, hoc præsenti decreto Prælaturæ Delegationem El Bajío, a Commissione Regionis Mexicanæ dependentem et in civitate Aquarum Calentium sedem habentem, erigo atque erectam declaro.

Hæc Delegatio complectitur Status Aguascalientes, Guanajuato, Querétaro, San Luis Potosí et Zacatecas necnon, e Statu Jalisco, municipia Encarnación di Díaz, Lagos di Moreno, Ojuelos de Jalisco, San Diego de Alejandría, San Juan de los Lagos, Teocaltiche, Unión de San Antonio et Villa Hidalgo.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 24, mense decembri, anno 2007.

+ XAVERIUS ECHEVARRÍA

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. VI pag. 28

Romana, Nº 45, Luglio-Dicembre 2007, pag. 260-262.