envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto di concessione del grado liturgico di memoria ad libitum per la celebrazione di san Josemaría Escrivá in Germania

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. N. 879/07/L

GERMANIAE

Instante Eminentissimo Domino Carolo Cardinali Lehmann, Praeside Conferentiae Episcoporum Germaniae, litteris die 16 mensis iulii anno 2007 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice BENEDICTO XVI tributarum, perlibenter concedimus ut celebratio Sancti Iosephmariae Escrivá de Balaguer, presbyteri, in Calendarium proprium eiusdem nationis inseri valeat, die 26 iunii gradu memoriae ad libitum quotannis peragenda.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 3 mensis decembris anno 2007.

+ Franciscus Card. Arinze
Prefectus

+ Albertus Malcolmus Ranjith
Archiepiscopus a Secretis

Romana, Nº 45, Luglio-Dicembre 2007, pag. 258.