envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Nomine

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Franciscum Xaverium Valdés de E-lizalde, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Delegatione Congi, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.
Datum Romæ, ex Aedibus Curiæ Prælatitiæ, die 21, mense iunio, anno 2007.

+Xaverius Echevarría

Franciscus Vives
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. Lib. VI pag. 26

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

D E C R E T U M

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Iosephum Antonium Senovilla García, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Delegatione Russiæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Aedibus Curiæ Prælatitiæ, die 29, mense maio, anno 2007.

+Xaverius Echevarría

Franciscus Vives
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. Lib. VI pag. 26

Se desidera leggere la versione completa di "Romana", può abbonarsi alla sua edizione cartacea.

Romana, Nº 44, Gennaio-Giugno 2007, pag. 100-106.