envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Testi propri di San Josemaría per la celebrazione della Liturgia delle Ore

La Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti, in data 12 febbraio 2004, ha approvato i seguenti testi per la celebrazione della Liturgia delle Ore propria di San Josemaría Escrivá de Balaguer, presbitero (cfr. Prot. N. 1308/02/L):


Die 26 iunii

S. IOSEPHMARIÆ ESCRIVÁ DE BALAGUER, PRESBYTERI

Barbastri (in Hispania) natus anno 1902, sacerdotio initiatus est anno 1925. Die 2 octobris anni 1928 Opus Dei fundavit eoque novam in Ecclesia aperuit viam qua viri et mulieres cuiuslibet condicionis plene viverent vocationem christianam suas navitates in mundo sanctificantes: Opus Dei anno 1982 in Prælaturam personalem erectum est. Prædicatione atque scriptis plurimum contulit ad fideles laicos conscios reddendos peculiaris ipsorum missionis ecclesialis. Mortuus est Romæ die 26 iunii anni 1975.


De Communi pastorum, præter sequentia.

Ad I Vesperas

Hymnus

Laudámus te cum cántico,
impénsius, Iosephmaría,
qui nobis vetus fíliis,
sed novum das præcónium

ut nupti sive cϫlibes
senésve sive iúvenes,
labórem sanctum fácerent
diébus suum síngulis

Christo quæsíto íllico,
invénto et super ómnia
dilécto, possent cónsequi
corónam vitæ et præ´mium.

Quæ docuísti, quæ´sumus,
fac nos implére opéribus;
vocántem omnes Dóminum
gressu sequámur álacri.

Deo Patri sit glória
et Fílio ac Paráclito,
largítis tibi præ´mia,
in sempitérna sæ´cula. Amen.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Ipse magíster, rector, almus pater,
dux, pastor doctus fuit et sacérdos,
cui tu, Christe, fúlgidum donásti
péctoris visum:

Dei a viris feminísque adiútus,
culmen in mundi crucem ad altándam
Christus triúmphans et sic ad seípsum
ómnia trahens.

Fac nos, ab ævo iúgiter vocátos,
iam ante mundi constitutiónem,
álteros Christos, sal, ferméntum, lumen,
cómpitis orbis:

Sal, quod præsérvet a corruptióne,
lumen, humána péctora collústrans,
vivum ferméntum, ferens Panem Vivum
omni labóri.

Glóriæ summum decus atque laudis,
sit soli Tibi, Déitas perénnis,
Pater et Fili, Spíritu cum Almo
nunc et in ævum. Amen.


Lectio altera

Ex Homilíis sancti Iosephmaríæ Escrivá de Balaguer presbíteri

(Ex Homilia Hacia la santidad, Ed. Palabra, Matriti, 1973, pp. 7-9, 12-13, 20-21, 23-24, 32-33, 40-41, 52)

Vitam degens vere contemplativam medio in mundo

Nos pénitus commótos et cor nostrum veheméntius pulsáre sentímus, cum diligénter atténdimus ad Sanctum Paulum clamántem: Hæc est volúntas Dei, sanctificátio vestra. Hódie hæc verba recólere íterum mihi ipsi propóno, atque vobis et ómnibus homínibus cúpio in memóriam redígere hanc esse voluntátem Dei, ut scílicet sancti simus. Vitæ sánctitas prorsus necessária est ad pacem ánimis afferéndam, quæ vera pax sit, ad terram transformándam, et ad Dóminum Deum nostrum in mundo Eúmque per res huius mundi quæréndum. Omnes ad sanctitátem vocántur, et Dóminus ab unoquóque nostrum amórem expóstulat: a iúvene scílicet et a sene, a cœ´libe et a nupto, a sano et ab ægróto, a docto et ab indócto, quemcúmque hi labórem exércent, ubicúmque versántur. Unica via est, qua cum Deo intimitáte et fidúcia in dies magis coniungámur: nempe precatióne Deum frequénter cólere, cól-loqui cum Ipso, ex imo corde in Eum amórem nostrum significáre.

In primis áliqua prex iaculatória, ália dein, deínde ália... donec talis ánimi fervor impar vidétur, quia verba paupertáte labórant... et tunc intímitas divína succédit, cordis óculi in Deo defigúntur, nulla interiécta mora, ánimo numquam defatigáto. Tunc velut in captivitáte vívimus, quasi in vínculis deténti. Dum máxima, qua póssumus, perfectióne nostræ condiciónis nostríque labóris offícia persólvimus, prout sinunt erróres et deféctus nostri, ánimus fúgere pércupit. Ad Deum nos vértimus, quemádmodum ferrum vi ma-gnétis attráhitur. Incípimus Iesum modo efficacióre dilígere, dulci amóris pálpito.

Esse tamen cum Christo quod numquam est obliviscéndum absque ulla dubitatióne impórtat eius Crucem nancísci. Si nos in Dei manus trádimus, frequénter áccidit, ut Ipse sinat nos gustáre dolórem, solitúdinem, res adversas, calúmnias, diffamatiónes, derísum, intus et foris; vult enim ad imáginem et similitúdinem suam nos conformári, et étiam permíttit ut álii nos deméntes vocent et stultos exístiment. Si re vera humanitátem sanctíssimam Dómini nostri admirábimur et amábimus, tunc nos síngula eius vúlnera discernémus. Et inter hæc passívæ purificatiónis témpora, acérba quidem et fórtia, dúlcium simúlque trístium lacrimárum plena, quas celáre conábimur, nos necessitátem sentiémus abscondéndi nos ipsos in síngulis illis sanctíssimis vulnéribus, ut purificémur, ut illo redemptóre sánguine perfruámur, ut corroborémur.

Tunc cor necessitátem advértit distinguéndi Persónas Divínas eásque síngulas adorándi. Et hæc est nova quodámmodo invéntio, quam ánimus asséquitur in vitæ supernaturális itínere. Et ídeo amánter conversátur cum Patre, cum Fílio, cum Spíritu Sancto; et libénter se submíttit actióni Parácliti vivificántis, qui nobis datur absque ullo mérito nostro. Tunc verba desunt, língua dícere quæ sentímus non valet. Quiéscit iam et intel-léctus. Non ratiocinátur mens: intuétur tantum! Et ánimus dénuo in cánticum novum erúmpit, quia se sentit et scit a Deo mútuo redamári, quólibet diéi moménto.

In hac donatióne, zelus apostólicus incénditur et in dies magis augéscit, itémque inter álios huiúsmodi desidérium propagátur, quia bonum est diffusívum sui. Fíeri non potest, ut nostra húmilis natúra, tam Deo próxima, desidério non árdeat gáudii et pacis gérmina per mundum univérsum seminándi, ómnia irrorándi aquis redemptrícibus quæ ab apérto Christi látere prófluunt, atque offícia ómnia ex amóre incipiéndi et absolvéndi.

Prótegat nos Virgo Beatíssima, Mater Dei et Mater nostra, ut unusquísque nostrum in plenitúdine fídei per Spíritus Sancti dona et vitam contemplatívam, Ecclésiæ inservíre possit.

Responsorium Eph 1,4; 1 Pt 2,21

R. Deus elégit nos in Christo ante mundi constitutiónem, * Ut essémus sancti et immaculáti in con-spéctu eius in caritáte.

V. Christus passus est pro vobis, vobis relínquens exémplum ut sequámini vestígia eius. * Ut essémus sancti et immaculáti in con-spéctu eius in caritáte.


Ad Laudes matutinas

Hymnus

Sanctum laudémus, vias qui monstrávit,
áditum dedit limináque pandit,
ábditæ in Christo vitæ, contemplátus
frémitu in mundi.

Dómini vultum mitem requiréntes
vicos per medios prætereúntis
ab exemplári fíngimur divínis
lineaméntis.

Hoc est ætérni spéculum collóquii
pignus divínæ conversatiónis,
qua sanctus ipse frúitur in astris
per ævum lætus.

Gáudio plenis córdibus canámus
glóriæ laudes Tríadi beátæ,
quæ sancto dedit cæ´litem corónam
Iosephmaríæ. Amen.


Ad Benedictus, ant.

Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut vos eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat.


Oratio

Deus, qui sanctum Iosephmaríam, presbíterum, universális vocatiónis ad sanctitátem et ad apostolátum in Ecclésia præcónem effecísti, eius intercessióne et exémplo concéde, ut, per cotidiánum labórem Iesu Fílio tuo configurémur et redemptiónis óperi ardénti amóre serviámus. Per Dóminum.

Ad II Vesperas

Hymnus

Tu cotidiánas vias demonstrásti
exémplum Christi docens imitári
infúndens lumen quod clare vidísti
obϫdiens Luci.

Silénte vita atque sine spectáclo,
exercuísti munus sacerdótis
præcépta Dei vere prædicándo
humilitáte.

María Virgo te semper protéxit
amóris pulchri veneránda Mater
Ancílla Dómini, sapiéntiæ sedes,
atque spes nostra.

Ora pro nobis, o beáta Virgo,
benedictáque Mater Dei nostri,
in vita Tu quæ tutum iter paras,
semper et servas.

Ad Deum Trinum vultum elevémus
mentéque pia simul adorándo
et collaudémus cum Patre et Fílio
Numen et Sanctum. Amen.


Ad Magnificat, ant.

Mandátum novum do vobis, ut diligátis ínvicem; sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.

Romana, Nº 38, Gennaio-Giugno 2004, p. 68-71.