envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto di nomina dei Vicari Regionali di Messico e Portogallo:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

DECRETUM

Præsentibus his litteris, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarios Nostros: pro Regione Mexici, Rev.dum D.num D.rem Franciscum Ugarte Corcuera; pro Regione Lusitaniæ, Rev.dum D.num D.rem Ioseph Raphaëlem Espírito Santo; cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus his officiis adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus eis in huiusmodi munerum adimpletione ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino eis libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Aedibus Curiæ Prælatitiæ, die 21 mense octobri, anno 2002.

+Xaverius Echevarría

Franciscus Vives
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. VI pag. 11

Romana, Nº 35, Luglio-Dicembre 2002, p. 297.

Invia ad un amicoInvia ad un amico