envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto di nomina del Vicario della Delegazione del Sud Africa:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M


Praesentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Emmanuelem Albertum Nogueira da Costa Graça, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Delegatione Africae Meridionalis, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiae bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romae, ex Aedibus Curiae Praelatitiae, die 25 mense novembri, anno 1998.

+ Xaverius Echevarría

Thomas G. Bohlin
Curiae Praelatitiae Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. V pag.76

Romana, Nº 27, Luglio-Dicembre 1998, p. 254.