envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Erezione di circoscrizioni

In data 2 gennaio 1998, il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. Mons. Javier Echevarría, ha eretto la Delegazione del Libano con il seguente decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Perspecto n. 152, §2 Codicis iuris particularis Operis Dei.

Auditis Consilio Generali et Assessoratu Centrali, Prælaturæ Delegationem Libani a me dependentem erigo atque erectam declaro. ,

Datum Romæ, ex Aedibus Curiæ Prælatitiæ, die 2 mense ianuario, anno 1998.

+ Xaverius Echevarría

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 72

In data 3 giugno 1998, il Prelato dell’Opus Dei, S.E.R. Mons. Javier Echevarría, ha separato dalla Regione dell’America Centrale — che da ora in poi verrà denominata America Centrale-Nord —, i territori del Costarica, Nicaragua e Panama, che costituiranno la Quasi-Regione dell’America Centrale-Sud, con il seguente decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Perspecto n. 150 Codicis iuris particularis Operis Dei.

De Consilii Generalis atque Assessoratus Centralis consensu, detracta parte territorii quæ hactenus ad Regionem Americæ Centralis pertinebat, decreto hoc nostro:

— Statuimus ut Regio posthac vocanda Americæ Centralis Septentrionalis territoria complectatur Guatimalæ, Honduræ et Salvatoris.

— Novam erigimus Prælaturæ circumscriptionem, nempe Quasi-Regionem Americæ Centralis Meridionalis, quæ ad Costaricam, Nicaraguam et Panamam sese extendat.

Datum Romæ, ex Aedibus Curiæ Prælatitiæ, die 3 mensis iunii, anno 1998.

+ Xaverius Echevarría

Thomas G. Bohlin
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 75

Romana, Nº 26, Gennaio-Giugno 1998, pag. 48-49.