envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Alcuni Decreti

In data 9 gennaio 1997, S.E.R. Mons. Javier Echevarría, Vescovo Prelato dell’Opus Dei, ha promulgato la Ratio Institutionis Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei mediante il seguente decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Exc.mus ac Rev.mus Dominus Alvarus del Portillo, prædecessor noster veneratissimus, diligenter curavit ut normæ ac dispositiones circa Operis Dei fidelium formationem, quæ a Beato Iosephmaria Escrivá statutæ fuerant, in generalem Rationem Institutionis colligerentur, quam die XXIV m. februarii a. D. MCMLXXXIX promulgavit.

Exinde ipsa Ratio Institutionis, una quidem cum Ratione Institutionis Sacerdotalis, fructus optimos edidit in iis quæ attinent ad Prælaturæ fideles efformandos iuxta germanum charisma Operis Dei, quod exstat in Ecclesia tamquam apostolica compages, sacerdotibus et laicis sive viris sive mulieribus constans, simul organica et indivisa, una scilicet spiritu, fine, regimine et spiritali institutione (cfr. IOANNES PAULUS II, Const. Ap. Ut sit, 28 novembris 1982).

Attentis vero tum recentioribus Magisterii Ecclesiæ documentis tum experientiis ex applicatione eiusdem Rationis acquisitis, ipse prædecessor noster, desiderio ductus fideliter premendi vestigia Conditoris nostri carissimi, recognoscendam mandaverat prædictam Rationem Institutionis. Quam revisionis operam nos diligenter ad illius mentem curavimus perficiendam.

Postquam ergo textum ita revisum et auctum attente examinavimus atque præstituto formationis fini perquam aptum invenimus, præsenti hoc decreto

Rationem Institutionis Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei
promulgamus, simul decernentes ut ipsa ad decennium vigeat,
et quidem a die XXVI m. iunii currentis anni MCMXCVII.

Iubemus quoque ut hæc Ratio institutionis mittatur ad Reverendissimos Vicarios circumscriptionum Prælaturæ Operis Dei utque ab omnibus quorum interest accurate observetur.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Nostræ Prælatitiæ, die IX m. ianuarii a. D. MCMXCVII.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

Episc. Præl.

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 70

Decreti di nomine di Vicari.

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Soichiro Nitta, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Quasi-Regione Iaponiæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 12 mense februarii, anno 1997.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

Episc. Præl.

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 71

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Antonium Léon, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Quasi-Regione Galliæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 27 mense maii, anno 1997.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

Episc. Præl.

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 71

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Andream Lavín, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum delegatum pro Delegatione Nationum Balticarum, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 10 mense iunii, anno 1997.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

Episc. Præl.

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 71

o o o

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Ferdinandum Martín, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum delegatum pro Delegatione Hierosolymæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 13 mense iunii, anno 1997.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

Episc. Præl.

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 71

Romana, Nº 24, Gennaio-Giugno 1997, pag. 64-69.