envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Congregazione per l’Educazione Cattolica

Il 15 agosto 1996 la Congregazione per l’Educazione Cattolica ha approvato col seguente decreto la Ratio Institutionis Sacerdotalis e la Ordinatio Studiorum della Prelatura dell’Opus Dei.

N.Prot. 851/96/2

CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA

(DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS)

DECRETUM


Ad sacerdotalem suorum membrorum praeparationem magis in dies perficiendam atque novis adjunctis rerum accommodandam, Praelatura Sanctae Crucis et Operis Dei suam “Rationem institutionis sacerdotalis” in luce experientiarum recognovit, elapso sexennio habitarum, Canonis 242, § 1 C.I.C. praescriptioni studiose obsecundans. In hac utilissima emendationis opera vivum desiderium ante omnia elucet praecedentem Rationis textum recentioribus Magisterii ecclesiastici effatis augendi atque in omnibus ita conformandi, ut hodierni apostolatus et novae evangelizationis postulatis melius respondeat. Ad quem assequendum finem etiam “Ordinatio studiorum”, praefato documento adnexa, variis in punctis ditata est, ita ut exoptati sanae ac solidae scientiae fructus exinde exspectari possint.
Ad hujusmodi laetos praefatorum nisuum fructus respiciens, haec Congregatio de Institutione Catholica (de Seminariis atque Studiorum Institutis) “Rationem institutionis sacerdotalis” et “Ordinationem studiorum” Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei, sibi propositas, libenter ratas habet atque ad normam Can. 242, § 1 C.I.C. approbat et quidem “ad decennium”, simulque jubens ut ab iis ad quos pertinet fideliter observentur; servatis ceteris de jure servandis; contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Romae, ex aedibus Congregationum, in Sollemnitate Assumptionis B.V. Mariae, die XV m. Augusti MCMXCVI.

PRÆFECTUS
Pius Card. Laghi

A SECRETIS
+ Josephus Saraiva Martins

Romana, Nº 23, Luglio-Dicembre 1996, pag. 174.