envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Alcuni Decreti


In data 1º novembre 1996, cinquantesimo anniversario dell’ordinazione sacerdotale del Romano Pontefice, il Prelato dell’Opus Dei, S.E. Mons. Javier Echevarría, ha promulgato la Ratio Institutionis Sacerdotalis e la Ordinatio Studiorum della Prelatura, con il seguente decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei Ratio Institutionis Sacerdotalis, ab Excellentissimo Doctore Domino Alvaro del Portillo, Operis Dei Episcopo Prælato, prædecessore nostro veneratissimo, die XXIV m. februarii a.D. MCMLXXXIX promulgata, admodum exinde profuit regimini formationis candidatorum ad Sacros Ordines in Prælatura efficaciter prosequendo.
Ut magnam regendæ sacerdotalis institutionis operam rite continuemus, nos, postquam carissimus prædecessor noster die XXIII m. martii a.D. MCMXCIV animam suam Domino reddidit in pace, omnes vires curamque impendimus, illius moti fidelitatis exemplo, qui hac in re, ut in omnibus, semper incunctanterque vestigia pressit Beati Iosephmariæ Escrivá, amatissimi Operis Dei Fundatoris, ex animo obsecundans ac serviens mandatis optatisque Ecclesiæ Sanctæ.
Ipse iam recognoscendam mandaverat, ad normam can. 242 § 1 C.I.C., prædictam Rationem Institutionis, ut opportune ditaretur recentioribus Magisterii Ecclesiæ documentis necnon utilibus usu obtentis experientiis. Nos quidem, ut inceptus hic labor diligenter ad mentem prædecessoris nostri perficeretur curavimus.
Nunc autem læto gratoque animo Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei recognitam Rationem Institutionis Sacerdotalis necnon eiusdem Prælaturæ Ordinationem Studiorum, approbatas ad decennium a Congregatione pro Institutione Catholica Decreto diei XV m. augusti a.D. MCMXCVI (Prot. N. 851/96/2), decernimus esse validas plenosque suos effectus sortiri a die XXVI m. iunii a.D. MCMXCVII, et quidem ad decem annos.
Simul iubemus, ut ipsa Ratio Institutionis Sacerdotalis (una cum Decreto approbationis Congregationis pro Institutione Catholica et hoc Decreto promulgationis) necnon Prælaturæ Ordinatio Studiorum apud ædes Collegii Romani Sanctæ Crucis typis editæ mittantur ad Reverendissimos Vicarios circumscriptionum Prælaturæ Operis Dei atque Rectores Collegii Romani Sanctæ Crucis et Collegii Maioris Aralar utque ab omnibus quorum interest cognoscantur atque accurate observentur.
Item disponimus, ut per supradictam periodum decem annorum omnes colligantur experientiæ, etiam ad ministerium sacerdotale in Ecclesiis Orientalibus exercendum spectantes, quæ utiles videantur ad ulterius perficiendam tum Rationem Institutionis Sacerdotalem tum Ordinationem Studiorum.
Ex corde uniti Beatissimo Papæ Nostro Ioanni Paulo II in hodierna celebratione quinquagesimi eius sacerdotii anniversarii Ipsique spondentes omnium Operis Dei fidelium ferventem in oratione memoriam, denuo totam Prælaturæ presbyterorum institutionem providenti confidimus curæ Beatæ Mariæ Virginis, Matris Summi et Æterni Sacerdotis atque omnium sacerdotum Ecclesiæ.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Nostræ Prælatitiæ, die I m. novembris a.D. MCMXCVI.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

Episc. Præl.

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. V p. 69.

Decreto di nomina del Vicario Regionale della Germania

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Cristophorum Bockamp, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Quasi-Regione Germaniæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 3 mense octobri, anno 1996.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

Episc. Præl.


Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. V pag. 68

Romana, Nº 23, Luglio-Dicembre 1996, pag. 176-178.