envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Costituzione del Tribunale della Prelatura

In data 24 gennaio 1996, il Prelato dell’Opus Dei, S.E. Mons. Javier Echevarría, ha eretto il Tribunale di primo grado della Prelatura della Santa Croce e Opus Dei, mediante il seguente Decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

1. Perspecta potestate iurisdictionis ordinaria propria quæ Prælato competit erga sacerdotes Prælaturæ incardinatos, necnon erga eos fideles laicos qui Prælati iurisdictioni subsunt quoad materias eiusdem Prælaturæ finem peculiarem spectantes[1];

2. Cum talis potestas secum ferat quoque potestatem iudicialem[2];

3. Attenta convenientia erigendi Prælaturæ Tribunal primæ instantiæ;

4. Approbante Supremo Tribunali Signaturæ Apostolicæ quod ad Tribunal appellationis attinet[3];

5. Præsenti Decreto erigimus atque erectum declaramus, Romæ, apud sedem Curiæ nostræ Prælatitiæ, Tribunal primæ instantiæ Prælaturæ Operis Dei.

6. Prælaturæ Tribunal efformant:

—Vicarius iudicialis;

—congruus numerus iudicum, ita ut in tuto ponatur compositio collegii iudicantis;

—promotor iustitiæ;

—defensor vinculi;

—notarius.

7. Advocati munere apud Prælaturæ Tribunal ii fungi possunt qui in eius albo sunt inscripti.

8. Ex delegatione Prælati eiusve Tribunalis, actus instructorii peragi poterunt apud sedem Vicarii respectivæ cuisque circumscriptionis[4].

9. In causis pertractatis coram hoc Prælaturæ Tribunali fit appellatio ad Tribunal appellationis apud Vicariatum Urbis constitutum, salvis præscriptis Codicis Iuris Canonici, can. 1444 et Const. Ap. Pastor Bonus, art. 128[5].

Datum Romæ, apud ædes Curiæ nostræ, die 24 ianuarii 1996, Sancta Maria de Pace, in festo tituli ecclesiæ nostræ prælatitiæ.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

Episcopus tit. Cilibiensis

Prælatus Operis Dei

Fridericus Dolan

Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. lib. V pag. 65.

Successivamente, in data 8 febbraio 1996, sono stati nominati dal Vescovo Prelato dell’Opus Dei:

Rev. Dott. Alberto Pacheco Vicario Giudiziale

Rev. Dott. Francisco Planell Giudice

Rev. Dott. José Cremades Giudice

Rev. Dott. Francesco d’Agostino Giudice

Rev. Dott. Pedro Prieto Giudice

Rev. Dott. Rudolf Shunk Promotore di Giustizia

Rev. Dott. Claude Petit Difensore del Vincolo

Rev. Dott. Antonio Pujals Notaio

[1] Cfr. IOANNES PAULUS II, Const. Ap. Ut sit, 28 nov. 1982, nn. III et IV, in AAS 75 (1983), pp. 423-425; CONGREGATIO PRO EPISCOPIS, Declaratio Prælaturæ personales, 23 aug. 1982 nn. II, III e VII, in AAS 75 (1983), pp. 464-468; CIC, can. 295 et 296; Codex iuris particularis seu Statuta Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei, nn. 1 et 125.

[2] Cfr. CIC, can. 135 §§ 1 et 3.

[3] Cfr. Const. Ap. Ut sit, n. V; Declaratio Prælaturæ personales, n. VII; Const. Ap. Pastor Bonus, art. 124, 4º; Rescriptum Em.mi Vicarii Generalis Summi Pontificis in Urbe, 16 nov. 1995; SUPREMUM TRIBUNAL SIGNATURÆ APOSTOLICÆ, Decr. Prot. N. 4419/1/96 SAT, diei 15 ian. 1996.

[4] Cfr. CIC, can. 135 § 3; 1428 et 1561; Codex iuris particularis seu Statuta Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei, nn. 126 et 152.

[5] Cfr. IOANNES PAULUS II, Motu pr. Sollicita cura, 26 dic. 1987, in AAS 80 (1988), pp. 121-124; Const. Ap. Pastor Bonus, art. 124, 4º; Rescriptum Em.mi Vicarii Generalis Summi Pontificis in Urbe, 16 nov. 1995; SUPREMUM TRIBUNAL SIGNATURÆ APOSTOLICÆ, Decr. Prot. N. 4419/1/96 SAT, diei 15 ian. 1996.

Romana, n. 22, Gennaio-Giugno 1996, p. 26-28.

Invia ad un amico