envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto di nomina del Vicario Regionale per l’America Centrale.

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.um D.rem Franciscum Wurmser Ordóñez, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum Regionalem pro Regione Americæ Centralis, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 1 mense maio, anno 1995.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA
Episc. Præl.

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. V pag. 63.

Romana, Nº 20, Gennaio-Giugno 1995, p. 133.