envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto di nomina del Vicario delegato della Delegazione dell’Uruguay.

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

Sanctæ Crucis et Operis Dei

DECRETUM

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.um D.rem Henricum Doval, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum delegatum pro Delegatione Uruguayana, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 20 mense ianuario, anno 1995.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA
Episc. Præl.

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. lib. V pag. 62.

Romana, Nº 20, Gennaio-Giugno 1995, p. 131.

Invia ad un amicoInvia ad un amico