envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Verbale della cerimonia

Concluso il solenne ingresso del Prelato nella sua chiesa, il Cancelliere della Curia prelatizia, Rev. Dott. Frederick M. Dolan, ha redatto il verbale della cerimonia. Eccone il testo:


«In nomine Domini. Amen. Romæ, die 24 aprilis anni a rep. sal. 1994, hora 10 et dimidia ante meridiem, Rev.mus D.nus Xaverius Echevarría, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus Operis Dei, sacellum adivit SS.mi Sacramenti, quod adoravit, et se contulit ad locum sepulturæ Exc.mi ac Rev.mi D.ni Alvari del Portillo, sui carissimi prædecessoris. Deinde vero sollemnem ingressum fecit in suam ecclesiam prælatitiam Sanctæ Mariæ de Pace, ad cuius ianuas Rev.dus D.nus Ferdinandus Valenciano ei osculandam obtulit Crucifixi imaginem ac deinde aspersorium aquæ benedictæ præbuit, qua Prælatus sese ac præsentes aspersit.


»Indutis sacris vestibus in secretario, Rev.mus Prælatus Sanctam Missam concelebravit cum Rev.mis D.nis Ferdinando Ocáriz, Vicario generali, Francisco Vives, Ioachim Alonso et Iacobo Kelly.


»Post altaris venerationem, sub quo conditum est sacrum corpus Beati Iosephmariæ Escrivá, Fundatoris Operis Dei, Prælatus, sedens in ecclesiæ cathedra, verba salutationis excepit a Rev.mo Vicario generali prolata, qui omnium desiderium expressit vitam agendi fidelissime iuxta spiritum a Beato Conditore traditum, arcta unione servata cum Patre ac Prælato, prout exemplo suo docuit Exc.mus ac Rev.mus D.nus Alvarus del Portillo, eius prædecessor.


»Omnes adstantes ad Prælatum accesserunt, ut manum eius deoscularentur, ita ei obœdientiam et reverentiam manifestantes.


»Celebrata est Missa currentis Dominicæ IV Paschæ, nempe Dominicæ Boni Pastoris. In homilia post Evangelium, Rev.mus Prælatus grato animo recoluit Romanum Pontificem Ioannem Paulum II, qui in ecclesiam prælatitiam se contulit ut oraret pro Exc.mo D.no Alvaro del Portillo, cuius corpus ante sepulturam ibi iacebat; et adstantes hortatus est ut Summo Pontifici incunctanter adhærerent eiusque intentiones sollicite Deo commendarent. Verba dein commentatus est Rev.mus Prælatus, ex Codice iuris particularis Operis Dei fere ad litteram desumpta, quæ Beatus Iosephmaria incidere voluit in cathedra huius ecclesiæ prælatitiæ, quibus in verbis imago Conditoris nostri carissimi fideliter expressa percipitur, nam inter Prælati conditiones hæc recensentur: eluceat prudentia, pietate, erga Ecclesiam eiusque Magisterium exemplari amore et obœdientia, erga Opus Dei devotione, erga Prælaturæ fideles caritate, erga proximos zelo. Textus vero in cathedra incisus ita prosequitur: sit suis subditis magister ac Pater: omnes in visceribus Christi vere diligat: omnes effusa caritate erudiat atque foveat: pro omnibus impendatur et superimpendatur libenter.


»Exhortatus est ergo Rev.mus Prælatus cunctos Prælaturæ fideles ad sanctitatem strenuo animo quærendam, cum in periodo versemur fidelitatis in continuitate, quæ decem et novem abhinc annis incepit, quando nempe Deus ad Se vocavit Conditorem nostrum. Experiri debet unusquisque exigentiam maioris in dies fidelitatis erga Ecclesiam Sanctam et erga spiritum Operis Dei, quæ sese manifestet in læta atque amore plene imbuta adimpletione obligationum contractarum —quæ respiciunt vitam spiritualem, apostolatum et formationem—, in labore cum perfectione humana ac supernaturali peracto, in continua ac fecunda navitate apostolica personali. Sicut Conditor noster iterum iterumque aiebat —sic prosecutus est Prælatus—, nunc quoque media a nobis adhibenda ut prœlia Domini prœliemur alia esse non posse nisi hæc: orationem, mortificationem, laborem; quæ quidem omnia, si uno verbo perstringere velimus, ad id reduci queunt, quod continuo in ore habebat Exc.mus D.nus Alvarus del Portillo, nempe fidelitatem.


»Post canticum hymni Te, Deum, laudamus, Rev.mus Prælatus benedictionem impertivit.


»Apud ecclesiam prælatitiam Sanctæ Mariæ de Pace, die, mense et anno ut supra».


FRIDERICUS DOLAN


Curiæ prælatitiæ cancellarius.

Romana, Nº 18, Gennaio-Giugno 1994, p. 137-138.