envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Alcuni decreti

Decreto di erezione della Delegazione dell’India

Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Episcopus, Prælatus Operis Dei

Perspecto n. 152. §2 Codicis iuris particularis Operis Dei.

Auditis Consilio Generali et Assessoratu Centrali, Prælaturæ Delegationem Indiæ a me dependentem erigo atque erectam declaro.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 15 mense septembri, anno 1993.

+ Alvarus
(Episcopus, Prælatus Operis Dei)

Fridericus Dolan
(Curiæ Prælatitiæ Cancellarius)

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 51.
Decreti di nomina dei Vicari delegati
per le Delegazioni dell’India e della Bolivia

Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus Sanctæ Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.um D.rem Stephanum O’Donnell, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum delegatum pro Delegatione Indiæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Nostræ Prælatitiæ, die 18 mense septembri, anno 1993.

+ Alvarus
(Episcopus, Prælatus)

Fridericus Dolan
(Curiæ Prælatitiæ Cancellarius)

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 51.

Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus Sanctæ Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.um D.rem Saverium Llorente, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum delegatum pro Delegatione Boliviæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Nostræ Prælatitiæ, die 24 mense decembri anno 1993.

+ Alvarus del Portillo
(Episcopus, Prælatus Operis Dei)

Fridericus Dolan
(Curiæ Prælatitiæ Cancellarius)

Reg. Gen. R. Lib. V pag. 53.

Romana, Nº 17, Luglio-Dicembre 1993, pag. 223-225.