envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Dedicazione del nuovo altare della Chiesa prelatizia di Santa Maria della Pace

Il 23 settembre 1992, nel corso della Messa votiva dello Spirito Santo celebrata da S.E. Rev.ma Mons. Alvaro del Portillo, con cui è iniziata la seconda parte del VI Congresso Generale ordinario della Prelatura, ha avuto luogo la dedicazione del nuovo altare della Chiesa prelatizia di Santa Maria della Pace, che custodisce il sacro corpo del Beato Josemaría Escrivá. Mons. Javier Echevarría, Vicario Generale della Prelatura, ha letto durante la cerimonia il verbale di dedicazione, di cui riportiamo il testo:

Alvarus del Portillo,
Episcopus Prælatus Operis Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

In nomine Domini. Amen.
Iuxta rescriptum Congregationis de Causis Sanctorum Prot. N. 1339_60/91, datum die 16 Novembris anno 1991, et adnexam instructionem, deque consensu etiam civilis auctoritatis et ad amussim servatis normis ab eadem præscriptis, exuvias Venerabilis Servi Dei Iosephmariæ Escrivá de Balaguer, die 14 Maii anno 1992, transferri iussi e crypta ecclesiæ prælatitiæ Sanctæ Mariæ a Pace in ecclesiam parœcialem Sancti Eugenii Papæ in Urbe, ut ibi manerent fideliumque venerationi exponerentur perdurantibus triduanis sollemniis occasione Beatificationis eiusdem Servi Dei peragendis.
Per totum hoc tempus, a summo mane usque ad horam nonam post meridiem, qua ecclesiæ ianuæ claudebantur, fidelium plura milia ex universis mundi nationibus ad Beati exuvias oraturi eiusque intercessionem postulaturi devote accesserunt multique sacerdotes fere sine intermissione Sacrosanctum Missæ Sacrificium concelebraverunt.
Die vero 21 maii, mane, Sacrosanctum Missæ Sacrificium concelebravi cum 18 Episcopis et 22 sacerdotibus meis filiis. Vespere autem, post Sanctam Missam a Rev.mo D.no Xaverio Echevarría, meo Vicario Generali, cum aliis 38 presbyteris concelebratam, hora septima, ego ipse, imposito thure, postquam capsam ex urna extractam rite adoleveram, sollemni præfui processioni, qua diaconi, dalmatica induti, capsam deferebant, ceteri vero clerici, veste chorali cuiusque propria vel superpelliceo pariter induti omnesque fideles eam usque ad ecclesiæ ianuas comitati sunt, dum canebantur hymnus de communi Confessorum necnon litaniæ Sanctorum.
Festive comitantibus innumeris fidelibus capsa dein curru vecta est usque ad ingressum ecclesiæ prælatitiæ Sanctæ Mariæ a Pace, ex quo loco processionaliter, ut supra, delata est ad presbyterium, ubi reposita est in urnam argentea lamina contectam, quæ collocata est sub hoc novo altari, ut unitatis totius Prælaturæ perenne exstet signum ac fundamentum; quam unitatem supplices deprecamur ut, intercedente Beato Iosephmaria, Deus Dominus noster per sæculorum decursum benignus semper largiatur. Demum, post canticum hymni Te, Deum, laudamus et dicta oratione propria Beati, benedictionem adstantibus impertivi cum theca reliquiam continenti ex ossibus Beati Iosephmariæ Escrivá de Balaguer.
Hodie vero, die 23, mensis septembris, anno a rep. sal. 1992, ego infrascriptus Dr. D. Alvarus del Portillo, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Prælatus Sanctæ Crucis et Operis Dei, altare hoc sollemniter Deo dicavi, in honorem et laudem Beatissimæ Virginis Mariæ a Pace, Operis Dei Reginæ, Matris Pulchræ Dilectionis, cuius Immaculato Cordi tota Prælatura cunctique eius fideles atque omnia, quæ ipsi exercent, apostolatus opera filiali animo dicantur, sub eiusque præsidio fidenter ponuntur; in honorem quoque hanc dedicationem feci Beati Iosephmariæ, Patris ac Fundatoris nostri amatissimi, quem Dominus elegit instrumentum fidelissimum ad condendum Opus Dei, cuius intercessioni navitatem nostram omnem fidenter confidimus.
Hæc dum ita peragebam, fervidas volui effundere preces, ut Beatissima semperque Virgo Maria —Operis Dei Gaudium, Regina, Spes, Magistra, Decus— filios suos ac filias protegat, caritate reficiat, virtute firmet, quo impensius Prælaturæ fideles omnes Romani Pontificis mandatis ex corde inhærentes, pro Ecclesia Dei animarumque salute indesinenter adlaborare pergant et vera cordis pace gaudentes, quæ ex continuo interiori certamine suique totali deditione procedit, Ipsa duce gentes universas ad Dei amorem suaviter trahant.
Itaque ardenter postulavi intercessionem Beati Iosephmariæ Conditoris nostri desideratissimi pro nobis filiis suis ut, fideles spiritui Operis Dei, laborem sanctificemus et animas Christo lucrifacere quæramus.
De quibus omnibus, ad perpetuam rei memoriam, testor ac fidem facio. Laus Deo.
Romæ, ex ædibus Curiæ prælatitiæ, die, mense et anno ut supra.

+ ALVARUS DEL PORTILLO
Episc. Præl.

Romana, Nº 15, Luglio-Dicembre 1992, p. 244.