envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto della Congregazione delle Cause dei Santi con il quale si riconosce il carattere straordinario di una guarigione attribuita all'intercessione del Venerabile Servo di Dio Josemaría Escrivá de Balaguer, Sacerdote, Fondatore della Società Sace


CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM

DECRETUM
ROMANA et MATRITEN
CANONIZATIONIS

VEN. SERVI DEI

Iosephmariae Escrivá de Balaguer

SACERDOTIS
FUNDATORIS

SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS ET OPERIS DEI

(1902_1975)

SUPER DUBIO


An et de quo miraculo constet, in casu et ad effectum de quo agitur.
Venerabilis Servus Dei Iosephmaria Escrivá de Balaguer natus est Barbastri, in Hispania, die 9 Ianuarii, anno 1902. Peculiare charisma ab eo in Ecclesiae aedificationem acceptum in sollemni consistit proclamatione indolis primigenae, quam praesefert vocatio baptizatorum, utpote ad sanctitatem vocatio. Divina ductus impulsione, die 2 Octobris, anno 1928, Opus Dei condidit, cuius apostolatum paulo post, die nempe 14 Februarii, anno 1930, inter mulieres quoque, divina gratia adiutus, exercendum esse intellexit. Die 14 Februarii, anno 1943, divinitus pariter impulsus, condidit Societatem Sacerdotalem Sanctae Crucis. Amplam ita viam aperuit cuiusque condicionis fidelibus, sacerdotibus et laicis, viris et mulieribus, ad sanctitatem prosequendam et apostolatum enixe peragendum in medio hoc mundo, in suo cuiusque munere vel labore professionali in suoque vitae statu, in adimpletione nempe, ex Dei amore, officiorum vitae cotidianae. Postquam Operis Dei dilatationem per nationes sane multas indefesse moderatus erat, Venerabilis Iosephmaria Escrivá, egregia sanctitatis fama praestans, pie e vita migravit Romae, die 26 Iunii, anno 1975.
Inter opimos fructus ubique gentium ex eius nuntio ortos, qui in compaginem pastoralem solidam et organicam etiam effloruerunt, Christus Dominus ei largitus est, ut admirandam salutiferam fecunditatem contemplari posset, quae, ex quaesita plena unitate cum Christo in cotidianis officiis, ad christianam vitam in mundo propagandam effunditur.
Quo mortuo, innumerae voces multis in nationibus auditae sunt, quae sanctitatis famam toto eius vitae tempore testabantur. Quapropter, servatis omnibus iuris praescriptis, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, die 9 Aprilis, anno 1990, decretum de Venerabilis Servi Dei virtutibus gradu heroico exercitis edi iussit.
Iamvero haec sanctitatis fama permultis confirmata fuit caelestibus gratiis, Venerabili Iosephmaria Escrivá intercedente, uti fertur, a Deo concessis, quarum aliquae miraculi speciem revera induere videntur. Inter miras sanationes, quae eiusdem Venerabilis intercessioni attribuuntur, illa exstat valetudinis redintegratio, quam in se ipsa experta est Soror Concepta Boullón Rubio, e Congregatione Carmelitarum a Caritate, annos nata septuaginta: quae, cum in summo vitae discrimine versaretur, invocato caelesti auxilio praefati Venerabilis, mense Iunio, anno 1976, statim, perfecte ac stabiliter convaluit a morbo, quem Consilium Medicum Congregationis de Causis Sanctorum lingua italica his verbis descripsit: «Lipocalcinogranulomatosi tumorale in soggetto di razza bianca con localizzazioni multiple dolenti e invalidanti, con volume massimo di un'arancia a livello della spalla sinistra». Simul vero alia aderant morbi indicia, ab eodem Consilio Medico sic definita: «stato cachettico in paziente con ulcera gastrica ed ernia iatale complicata da grave anemia ipocromica». Statim ac tumiditates dilapsae sunt, Soror Concepta Boullón mirum in modum melius valuit ab hoc quoque morbo perfectamque tandem sanationem assecuta est. Idem Consilium Medicum statuit prognosim esse graviter infaustam quoad vitam et quoad valetudinem.
Qua super mira sanatione, conditus est processus cognitionalis, apud Curiam Archiepiscopalem Matritensem a die 21 Ianuarii, anno 1982, usque ad diem 3 Aprilis eiusdem anni. Cuius inquisitionis iuridica forma et vis agnitae sunt per decretum huius Congregationis, die 20 Novembris, anno 1984, editum.
Servato iuris ordine, idem prodigialis eventus subiectus est in primis examini Consilii Medici, apud eandem Congregationem instituti. Cuius sodales, congregati in coetu diei 30 Iunii 1990, praeter naturae vires et modum, praefatam sanationem contigisse unanimo consensu affirmaverunt.
Deinde eadem sanatio disceptationi theologicae est subiecta primum, die 14 Iulii, anno 1990, in Congressu Peculiari Consultorum Theologorum, moderante Rev.mo Domino Antonio Petti, Fidei Promotore; postea, die 18 Iunii, anno 1991, in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, ponente Em.mo ac Rev.mo Cardinali Eduardo Gagnon, in Palatio Apostolico Vaticano coadunatorum. Et in utraque congressione, dubio proposito, num de miraculo constaret necne, Venerabilis Iosephmariae Escrivá de Balaguer deprecatione a Deo patrato, astantes omnes suffragium protulerunt affirmativum.
Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur.
Quod cum rite esset factum, accitis hodierna die Cardinalibus infrascripto Praefecto, necnon Causae Ponente. meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato, intercedente Venerabili Servo Dei Iosephmaria Escrivá de Balaguer, Sacerdote, Fundatore Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis et Operis Dei, videlicet de instantanea ac perfecta stabilique sanatione Sororis Conceptae Boullón Rubio, mulieris ex alba stirpe, a lipocalcinogranulomatosi tumorali, quae comparebat multis in corporis locis, dolorem simul et invaliditalem generans, volumen maximum aurei mali attingens in umero sinistro; necnon a statu cachectico in muliere laboranti ulcere gastrico necnon hernia iatali, quae deterior reddebatur ex implicata gravi anhaemia hypochromica.
Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur.

Datum Romae, die 6 mensis Iulii A. D. 1991.

Angelus Card. Felici, Praefectus
L. + S.

+ Eduardus Nowak, Archiep. tit. Lunensis, a Secretis

Romana, Nº 13, Luglio-Dicembre 1991, p. 226-228.

Invia ad un amicoInvia ad un amico