envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

In data 9-I-1991, la Congregazione per l'Educazione Cattolica (dei Seminari e degli Istituti di Studi) ha eretto il Collegio Ecclesiastico Internazionale "Sedes Sapientiae" promosso in Roma dalla Prelatura dell'Opus Dei per la formazione di can

N. 77/91


CONGREGATIO
DE INSTITUTIONE CATHOLICA
(DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTA)

DECRETUM

Postquam Athenaeum Romanum Sanctae Crucis canonice erectum est, Exc.mus Dominus D. Alvarus Del Portillo, Operis Dei Praelatus, magnam convenientiam huic Congregationi de Institutione Catholica manifestavit internationalis Collegii Romae quam primum condendi, in quo alumni praefatum Athenaeum de suorum Episcoporum consensu frequentantes exciperentur. Agitur enim non solum de obvia urgenti necessitate a praesentibus rerum adiunctis determinata, sed etiam de antiquo Venerabilis Servi Dei Josephi Mariae Escrivá, Operis Dei fundatoris, desiderio in effectum deducendo qui, ardenti erga Ecclesiam et Summum Pontificem amore motus, enixe semper exoptabat, ut apud Petri Sedem sacerdotalis formationis cenaculum erigeretur, in quo sub suorum sacerdotum ductu alumnis e variis mundi partibus provenientibus solida spiritualis, disciplinaris-humana et pastoralis praeparatio praeberetur canonicis normis plene respondens. Nobilem hunc finem Personalis Praelaturae Moderatores igitur persequentes, opportuna consilia cum Sancta Sede inierunt atque demum, in proposito suo confirmati, adumbratum Statutorum et Regularum specimen Congregationi huic proposuerunt una cum petitione ad dicti Collegii canonicam erectionem obtinendam.
Quapropter haec Congregatio de Institutione Catholica (de Seminariis atque Studiorum Institutis) cum sibi proposita illa documenta probe perspexerit atque ceteras requisitas condiciones ad erectionem exploraverit easque rite adimpletas repererit,

COLLEGIUM ECCLESIASTICUM INTERNATIONALE "SEDES SAPIENTIAE"

Personalis Praelaturae Operis Dei Romae ad normam Can. 237, §2 erigit erectumque declarat , atque decernit ut regatur Statutis et Regulis pariter ad normam eiusdem Canonis approbatis. Commendatur, insuper, ut si quid in posterum in dictis Statutis et Regulis mutandum vel emendandum visum fuerit, communi consilio cum Sancta Sede procedatur; servatis ceteris de iure servandis, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Congregationum, d. IX m. Ianuarii a.D. MCMXCI.
PRO-PRAEFECTUS
Pius Laghi


A SECRETIS
+ Josephus Saraiva Martins

Romana, Nº 12, Gennaio-Giugno 1991, p. 121-122.