envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto della Congregazione delle Cause dei Santi con il quale è stato dichiarato che il Servo di Dio Josemaría Escrivá, Fondatore dell'Opus Dei, ha vissuto in grado eroico le virtù teologali della fede, speranza e carità, sia nei confronti di Dio che


CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM

DECRETUM

ROMANA ET MATRITEN.
CANONIZATIONIS
SERVI DEI
Iosephmariae Escrivá de Balaguer
SACERDOTIS
FUNDATORIS
SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS ET OPERIS DEI
(1902-1975)
---------

SUPER DUBIO


An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur.

«Christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino vocantur» (Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 11). Conscientia, quam de se ipsa habet Ecclesia, quatenus est mysterium communionis hominum cum Deo, singulari quadam ratione refulget in vocationis omnium baptizatorum ad sanctitatem proclamatione, quae quidem «peculiarissima habetur tamquam proprietas ipsius conciliaris magisterii eiusque veluti ultimus finis» (Paulus VI, Motu pr. Sanctitas clarior, 19 martii 1969: AAS 61 [1969], p. 150). Hoc mysterium dum contemplatur, Christi Sponsa confirmatum quoque perspicit indeficiens suae ipsius historiae patrimonium ac veluti vocem agnoscit eorum sanctitatis testium, quos Spiritus Vivificator nullo unquam tempore suscitare desinit, ut ad salutis consilium accipiendum homines trahat.
Ad quorum testium numerum Servus Dei Iosephmaria Escrivá de Balaguer merito pertinet, non solum ob fecundum exemplum sua vita redditum, sed etiam ob vim omnino singularem qua, in prophetica concordia cum Concilio Vaticano II, inde ab initio sacerdotii sui evangelicam illam vocationem in omnium christianorum mentem revocare conatus est; qua ductus sollicitudine, hoc scripsit: «Obligatio tibi est —utique, etiam tibi ut te sanctifices [...]. Omnibus enim, nemine excepto, dixit Dominus: «Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est»» (Camino, n. 291); atque etiam: «Haec rerum discrimina, quibus mundus vexatur, penuriae sanctorum sunt tribuenda» (ibid. , n. 301).
Multiplices inter vias per quas sanctitas christiana procedit, illa, quam Iosephmaria Escrivá percurrit, indolem omnino radicalem vocationis baptismalis peculiari quadam perspicuitate ostendit eamque velut in luce ponit. Ex vivida enim mysterii Verbi Incarnati contemplatione, Dei Servus profunde perspexit quomodo, in corde hominis in Christo renati, rerum humanarum complexus cum oeconomia vitae supernaturalis arcte cohaereat et sanctificationis locus atque medium efficiatur. Iam ergo ab exeunte tertia huius saeculi decade, Iosephmaria Escrivá, tamquam verus praecursor arctissimae unitatis vitae christianae, plenitudinem contemplationis «in medias quoque mundi vias» adducendam esse sensit omnesque christifideles impellere enisus est ad apostolicam Ecclesiae actionem participandam, manente quidem unoquoque in loco et condicione sibi propriis.
Nuntius hic sanctificationis tum in rebus terrenis tum ipsarum rerum terrenarum, providenter congruens apparet cum spiritualibus nostrae aetatis adiunctis. Praesenti enim tempore, dum valores humani sollerter extolluntur, magna simul animadvertitur proclivitas versus mundi notionem immanentem, quae ipsum a Deo seiunctum considerat. Huiusmodi vero nuntius christianos invitat ad coniunctionem cum Deo quaerendam per cotidianum laborem, qui labor officium sane exstat atque fons perennis dignitatis hominis super terram; quapropter praedicta congruentia cum temporis adiunctis talis apparet, quae, tamquam scaturigo numquam desinens lucis spiritualis, per historiae vicissitudines eadem semper sibique constans permansura esse videatur.
«Regnare Christum volumus!»: en Servi Dei agendi ratio, quae sic etiam describi potest: «Christum ponere in universae humanae actuositatis fastigium». Servitium ecclesiale Iosephmariae Escrivá inter homines in res temporales penitus immersos, et quidem in omnibus vitae ambitibus ac professionibus, motum suscitavit versus Deum ascendentem, secundum illud Domini: «Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum» (Io 12, 32 Vg.), quibus in verbis nucleum phaenomeni pastoralis Operis Dei compendiatum censebat. Hic impulsus, quo mundus velut ab intra ad Iesum Christum perducitur, medullam constituit et quasi substantiam operis a Dei Servo collati ad laicorum promotionem fovendam.
Iosephmaria Escrivá de Balaguer ortus est Barbastri in Hispania, a piissimis honestissimisque parentibus, die 9 ianuarii, anno 1902. Decimum quintum circiter aetatis annum agens, experiri coepit suae vocationis indicia et, licet Dei consilium circa se nondum definite cognosceret, sacerdotalem condicionem idcirco amplexus est, quo plenius se paratum redderet ad Dei voluntatem adimplendam. Sacrum presbyteratus ordinem Caesaraugustae recepit die 28 martii, anno 1925. Matritum deinde se contulit, ubi, die 2 octobris, anno 1928, vidit Dominum a se postulare ut Opus Dei conderet ac iugiter promoveret. Illa quidem die, postquam per annos caeleste lumen invocaverat, verba adhibens viri caeci civitatis Iericho: «Domine, ut videam!» (Lc 18, 41), Dei Servus plane intellexit missionem, «veterem sicut Evangelium ac simul, sicut Evangelium, novam», ad quam exsequendam vocabatur: ad amplam scilicet tutamque sanctificationis viam sternendam fidelibus ex omni sociali condicione, et quidem in mundo, per adimpletionem nempe, perfecte atque ex Dei amore, laboris professionalis officiorumque vitae cotidianae, sine ulla sui ipsius status mutatione. Paulo post, die 14 februarii, anno 1930, divina gratia adiutus, Iosephmaria Escrivá intellexit Operis Dei apostolatum inter mulieres quoque exercendum esse. Cui missioni perficiendae, semper Episcopi dioecesani benedictione confirmatus, totum se dedit.
Inde a primordiis, Dei Servus peramplum exercuit apostolatum apud omnes societatis coetus, praesertim vero inter pauperes et aegrotos in matritensibus suburbiis vel nosocomiis languentes. Perdurante hispanico bello civili, Iosephmaria Escrivá vim expertus est furoris religionem insectantis atque cotidianae heroicitatis experimenta dedit, orationi ac paenitentiae operibus necnon infatigabili sacri ministerii perfunctioni naviter incumbens. Cito eius fama sanctitatis diffusa est et, post expletum bellum civile, ipse multas ab Episcopis accepit invitationes, ut exercitia spiritualia clericis praedicaret, plurimum ita conferens ad christianam vitam in Hispania restituendam. Religiosa etiam Instituta non pauca pastorali sua sollicitudine iuvit. Simul vero permisit Dominus ut super Servi Dei umeros pondus recideret contradictionum, quibus ipse semper ignovit, adeo ut detractores tamquam benefactores haberet.
Haec autem Crux ita fuit caelestium benedictionum fons, ut Servi Dei apostolatus mira celeritate extenderetur. Die 14 februarii, anno 1943, ipse condidit Societatem Sacerdotalem Sanctae Crucis, cum Opere Dei indissolubili modo coniunctam, quae, dum laicorum membrorum sacram ordinationem eorumque incardinationem in servitium eiusdem Operis possibilem reddebat, id quoque effecit, ut sacerdotes dioecesibus incardinati, ad sanctitatem quaerendam in sacri ministerii exercitio sub exclusiva dependentia sui cuiusque Ordinarii, spiritum atque modum asceticum Operis Dei participare possent. Quapropter, cum sua ipsius tum praedictae Societatis opera, sacerdotalis formationis fovendae exemplum exstat.
Anno 1946, Iosephmaria Escrivá Romae domicilium sibi constituit; annis vero 1947 et 1950 obtinuit ut Opus Dei tamquam institutum iuris pontificii approbaretur. Indefessa caritate atque operosa spe Operis Dei diffusionem in plures nationes ita promovit sapienterque moderatus est, ut multi ubique laici suorum officiorum in Ecclesiae missione participanda conscii redderentur. Incepta vere praecursoria in ambitu evangelizationis atque humanae promotionis ad effectum deduxit; ubique vocationes ad sacerdotium vel ad statum religiosum suscitavit; laboriosa aggressus est itinera in Europam et Americam, ut Ecclesiae doctrinam diffunderet. Praesertim vero se dedit curandae formationi Operis Dei membrorum, cum sacerdotum tum laicorum, virorum atque mulierum, ut solidam iisdem infunderet vitam spiritualem una cum exemplari adhaesione Magisterio Ecclesiae atque ardenti animarum zelo, qui ad personalem apostolatum erga singulos exercendum eos duceret. «Omnes cum Petro ad Iesum per Mariam!»: quae verba adaequate exprimunt flagrans studium, quo sine intermissione Dei Servus aestuavit quodque aliis praedicavit inde ab initio sui sacerdotii.
Praecipua vero eius lineamenta non in egregiis tantum animi dotibus, quibus ad agendum praeditus erat, sed in ipsius vita orationis, necnon in assidua illa experientia unitiva qua vere effectus est peragrans contemplativus, reponenda esse videntur. In fidelitate erga charisma receptum, exemplar fuit heroicitatis in cotidianae vitae adiunctis, nempe in oratione continua, in mortificatione, quam numquam intermittebat, «tamquam cordis pulsationem», in assiduo actu Deum semper et in omnibus praesentem videndi, quo ad summam cum Deo unionem perveniebat etiam dum in mundi fragore versabatur vel sine requie labori operam dabat. In contemplatione mysterii trinitarii iugiter defixus, divinam filiationem in Christo tamquam fundamentum habuit totius vitae spiritualis, in qua sane fidei fortitudo et apostolica audacia ex caritate orta cum filiali sui traditione in manus Dei Patris congruenter componebantur.
Sanctissimam Eucharistiam flagrantissime amavit et Sacrosanctum Missae Sacrificium velut «centrum ac radicem vitae christianae» constanter consideravit; Paenitentiae Sacramenti receptionem apud omnes iugiter fovit; teneram coluit devotionem erga Beatissimam Virginem, «Matrem Dei et Matrem nostram», necnon erga Sanctum Ioseph et Angelos Custodes. Ecclesiam totis sui sacerdotalis cordis viribus dilexit, seque in holocaustum obtulit reparationis ac paenitentiae pro peccatis, quibus homines vultum eius maculant. Dum mira Servi Dei apostolatus fecunditas omnibus manifeste patebat, ipse tamen censebat se esse solum «instrumentum ineptum et surdum», «fundatorem sine fundamento» vel «peccatorem qui Iesum Christum ad insaniam usque diligit».
Dei Servus mortuus est Romae, die 26 iunii, anno 1975. Tunc temporis inter membra Operis Dei 60.000 laici fideles ex 80 nationibus adnumerabantur, sacerdotes autem eidem Operi incardinati fere mille erant et ubique florebant incepta apostolica, inter quae scholae non paucae necnon studiorum universitates atque promotionis socialis sedes. Scripta vero Servi Dei, quorum exemplaria typis edita ad sexagies centena milia fere perveniunt, operibus classicis de re spirituali accensentur.
Sanctitatis autem fama, qua Iosephmaria Escrivá vivus praestabat, adeo post eius mortem percrebuit, ut multis in nationibus verum portentum devotionis popularis nunc considerari queat. Canonizationis Causa inita est Romae, die 19 februarii, anno 1981, et duobus Processibus aeque principalibus constat, quorum alter Matriti alter vero Romae instructi sunt, quique respective ad conclusionem pervenerunt diebus 26 iunii, anno 1984 et 8 novembris, anno 1986. Quaestio deinde agitata est apud Congregationem de Causis Sanctorum, et quidem primum, die 19 septembris, anno 1989, in Congressu Peculiari Consultorum, moderante Fidei Promotore Generali
Rev.mo D.no
Antonio Petti; deinde, die 20 martii, anno 1990, in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, ponente Em.mo Cardinali Eduardo Gagnon. Et in utroque Coetu, dubio num constaret de heroicis Servi Dei virtutibus, responsum affirmativum est latum.
Facta de hisce omnibus Summo Pontifici Ioanni Paulo II fideli relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis accepit atque mandavit ut Decretum super heroicis Servi Dei virtutibus appararetur.
Quod cum rite factum esset, accitis hodierna die Cardinalibus infrascripto Praefecto, necnon Causae Ponente, meque Antistite a Secretis ceterisque de more convocandis iisque astantibus, Beatissimus Pater declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, iisque adnexis, in gradu heroico, Servi Dei Iosephmariae Escrivá de Balaguer, Sacerdotis, Fundatoris Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis et Operis Dei, in casu et ad effectum de quo agitur.
Hoc autem Decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referri iussit.
Datum Romae, die 9 aprilis A.D. 1990.


ANGELUS Card. FELICI, Praefectus
L.+ S.

+Eduardus Nowak, Archiep. tit. Lunensis, a Secretis

Romana, Nº 10, Gennaio-Giugno 1990, p. 22-25.