envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto della Congregazione dei Seminari e degli Istituti di Studi, con il quale è stato eretto l'Ateneo Romano della Santa Croce (9-I-1990).


CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA
(DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS)

DECRETUM

Congregatio de Institutione Catholica, decreto die IX mensis Ianuarii, a.D. MCMLXXXV dato, in Urbe canonice constituit Sectiones secundi et tertii cycli Theologicae ac Canonisticae Facultatum in Navarrensi Studiorum Universitate vigentium, iisdem Facultatibus facta potestate academicos gradus Licentiae ac Doctoratus per ipsas Sectiones conferendi.
Quo aptius novis Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei necessitatibus provideretur, Rev.mus eiusdem Praelaturae Ordinarius, hanc Congregationem de Institutione Catholica adivit, exposcens ut Sacrae Theologiae Facultatis memoratae Navarrensis Studiorum Universitatis Sectio in Urbe in Sacrae Theologiae Facultatem sui iuris atque Studium philosophicum apud ipsas in Urbe Sectiones vigens, in Philosophiae Facultatem constituerentur.
Haec Congregatio de Institutione Catholica, re undique perpensa, collatis consiliis cum iis quorum intererat, petitionem sibi allatam benevole excipiendam censens, auctoritate a Summo Pontifice Ioanne Paulo Div. Prov. Pp. II sibi concredita,


ATHENAEUM ROMANUM SANCTAE CRUCIS
Facultatibus Philosophiae ac Theologiae constans,

erigit erectumque declarat, collata potestate academicos gradus iis studentibus conferendi, qui, praescriptum studiorum curriculum praedictarum Facultatum emensi, praescripta examina feliciter superaverint omniaque ad amussim servaverint quae peculiaria Statuta, ab hac Congregatione approbata, servanda iusserint, eidemque Athenaeo iuribus et officiis agnitis, quibus Ecclesiastica Athenaea de more fruuntur.
Haec praeterea Congregatio idem Athenaeum tutandum ac gubernandum Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei committit atque eiusdem pro tempore Ordinarium


MAGNUM CANCELLARIUM

constituit ac declarat, omnibus ei iuribus atque officiis concessis, quibus munus ex Ecclesiae legibus praxique cumulatur.
Haec Congregatio denique praecipit ut omnia compleantur quae in Constitutione Apostolica "Sapientia Christiana" atque adnexis "Ordinationibus", in Codice Iuris Canonici ceterisque Apostolicae Sedis documentis de Studiorum Universitatibus et Facultatibus Ecclesiasticis adimplenda praescribuntur; ceteris servatis de iure servandis; contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus eiusdem Congregationis, die IX mensis Ianuarii a.D. MCMLXC, die anniversario faustae Servi Dei Josephi Mariae Escrivá de Balaguer nativitatis.


Willelmus Card. Baum
PRAEFECTUS

+ Josephus Saraiva Martins
A SECRETIS

Romana, Nº 10, Gennaio-Giugno 1990, p. 63-64.