envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Dedicazione della chiesa del Seminario Internazionale

In data 4 febbraio, il Prelato dell'Opus Dei ha officiato la dedicazione liturgica della chiesa della Madonna degli Angeli, nella sede del Seminario Internazionale della Prelatura a Roma. Hanno partecipato alla solenne cerimonia il Vicario Generale, Mons. Javier Echevarría, e altri membri del Consiglio Generale, nonché il Rettore del Seminario, i professori e gli alunni. Il Vicerettore ha dato lettura al verbale dell'Atto liturgico, che riportiamo nel seguito.

In nomine Domini. Amen. Decreto lato d. 14 septembris anni 1984, in festivitate exaltationis Sanctae Crucis, in Internationale Seminarium Praelaturae Collegium Romanum Sanctae Crucis erexi, a dilectissimo Patre et Conditore nostro prope Petri Sedem constitutum d. 29 iunii anni 1948, ad persequendam congruam et completam institutionem etiam eorum, qui ad sacros recipiendos ordines in servitium cunctorum Operis Dei fidelium eorumque apostolatus rite vocarentur. Expletis operibus quibus complerentur sacella adiuncta ecclesiae Beatae Mariae Virginis Angelorum Reginae, quae centrum exstat tam aedificiorum quam vitae alumnorum, moderatorum professorumque Collegii Romani Sanctae Crucis, ego infrascriptus Dr. D. Alvarus del Portillo, Dei et Apostolicae Sedis gratia Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei, hodierna die, 4 februarii anni 1990, sollemnem eiusdem ecclesiae dedicationem rite peregi, ad amussim servatis normarum liturgicarum praescriptis.
Hanc feci dedicationem in honorem et laudem Sanctae Mariae, Matris Dei, titulo Beatae Mariae Virginis Angelorum Reginae.
Volui ut Sacrosanctum Missae Sacrificium mecum concelebrarent Rev.mi D.ni D.res Xaverius Echevarría, Praelaturae Vicarius Generalis, Franciscus Xaverius Vives, Vicarius Secretarius Centralis, Rodulfus Thomas, Studiorum Praefectus atque Franciscus Xaverius García de Cárdenas, Rector Collegii Romani Sanctae Crucis.
Quae dum ita peragebam, fervidas volui effundere preces, ut haec ecclesia, quam tanto amore ac sacrificio desideratissimus Conditor noster per novissimos hisce in terris vitae suae annos exstruendam curavit, quaeque perennis exstat memoria sollertis curae qua ipse filiis suis instituendis se totum dedit, vere sit centrum quo corda conveniant cunctorum, qui decursu temporum ad Collegium Romanum Sanctae Crucis ex omni natione venturi sint, atque omnes, consummati in unum, Sanctae Ecclesiae, Romano Pontifici universisque animabus cum gaudio et pace serviamus. Simul vero oravi ut Beata Maria Virgo Angelorum Regina materno affectu nos semper respiciat, suo praesidio nos protegat et iter nostrum semper tutum servet; quod laeti omnes simul percurramus, pacem et gaudium ubique disseminantes.
De quibus omnibus, ad perpetuam rei memoriam, testor ac fidem facio. Deo omnis gloria!

Datum Romae, in ecclesia Collegii Romani Sanctae Crucis, titulo Beatae Mariae Virginis Angelorum Reginae, d. 4 februarii 1990.


ALVARUS DEL PORTILLO
PRAEL.

Romana, Nº 10, Gennaio-Giugno 1990, p. 72-73.

Invia ad un amicoInvia ad un amico